{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 346.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 346.9-11","ref":"346.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"lolcum. Qui hoc quidem tempore Demetriadi addidi sunt pagi: & hoc sane per multos annos: & nauale & Regia Macedonum regibus fuit. Tenebat & tempe & utrunque iam dictum montem: pelium scilicet atque Ossam. Hac uero tempestate ad exiguum contracta est: cum cunctas Magnesiae ciuitates antecellan Caeterum Boebeidem lacum pherarum uicinum esse constat: ad extremam peleii & magnesiae consi nem. Boebe autem locus ipsi lacui adiacet. Verum sicut lolcum ad incrementa dignitatis prouectam intestinae seditiones: & amplius tyrannorum uiolentae deleuerunt. Ita & pheras in sublimi quandoque fastigio collocatas tyranni funditus extinxerunt. Apud Demetriadem uero Naurus annis labitum, Continuumiautem littus lolcus appellatur. Hic etiam pylaicos conuentus celebrabant. At.n. attemidorus procul a Demetriade sinum pagaseum ponit ad subdita philoctetae loca. In sinu uero Cievne thum Insulam esse dicit: & eiusdem nominis urbem admodum pusillam, Deinceps possessae a philocteta ciuitates nuncupantur. Methonem profecto alteram a thracia philippus solo aequauit. Alterius sane in peloponneso sitae. supra memoriam fecimus. Contra Magnesios quidem frequentes incumbunt Insulae. Nobiliores sunt Sciathus & peparethus & Icus: & Alonesus & Scyrus cum eisdem nominis urbibus. Clarissima uero Scyrus est perper Lycomedis cum achille affinitatem & Achillis filium Neoptolemum ubi procreatum & enutritum posterioribus annis, phil ippus amplificato Regno: cum mari imperi tantes cerneret athenienses: & illarum principatum adeptos: & harum & aliarum propinquas sibi praecipua fama nobiliores reddidit. Nam cum pro impio decertaret: ante omnia uicinas inuasit: & quemadmodum maiorem magnesii agri tractum & Thraciae. Reliquasque circumcirca terras macedoniae iuri adiudicauit. Sic & appositas magnesiae Insulas ademit: & ignotas prius nobilitauit: & bello potiundas effecit. Itaque de scyro potissimum uetustatis sermo constat: & talia per ora hominum rumificantur: ueluti caprarum maxime scyriarum uirtutes.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 346.5-8","label":"346.5 to 346.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 347.1-4","label":"347.1 to 347.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}