{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 347.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 347.1-4","ref":"347.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Lapidumque scyriorum opportunas indagines maxime ua riae ueluti metalla: & item Caristii marmoris & Deucolli & synadici & hieropolitici spectare licet in urbe Romana: integras scilicet columnas lapideas ingentisque magnitudinis tabulas tantae uarietatis saxorum: quibus ipsa ciuitas adornatur abunde: & priuatim & publice. Ex quo candidi lapidis praecia iam uilia facta sunt. Poeta igitur hucusque progressus superiorem repetit Thessaliam: a Dolopum & pindi ora inchoans: qui Triccem & scaligeram pascuntur Ithomen. Haec quidem Istieorum telluris existunt: qui superiori tpe (ut aiunt) Dorici uocabantur. Caeterum cum illam perrhebi occupassent: qui & Istieam Euboicam subuerterant: & eius in colas in continentem abstraxerant: cum tanta sane esset inhabitantium Istieorum multitudo: ab illis hoc regio ni nomen imposuere. Appellant etiam Dolpoiam inferiorem Thessaliam oppositam recte macedoniae sicut & in feriorem inferiori. Est quidem Triccae: ubi Aesculapii templum extat uetustissimum: & claritate celeberrimum: & Dolopibus & pindo adiacentibus locis confine. Ithone autem eo quo Messenia urbs nomine dicitur: quam non sit proferri oportere contendunt: sed primam auferri syllabam sicmprius appellatam quae nunc in Thamas ue cabulum transmutauit locum munitum & ualidum: uereque Scaligerum inter quattuor castella situm tanquam qua ternis a lateribus iacentia Triccam & Metropolin & pellineum & Gomphos. Verum Ithome metropolis regioni addicta est. Ipsa uero Metropolis prioribus annis tribus habitata erat oppidulis & quidem ob scuris postea plures assumptae urbes sunt e quibus una fuit Ithome. Enimuero Callimachus in lamb co carmine Veneres nuncupauit. Deam non una est: sed castniensem reliquas superare cunctas. Vel eo sa pienti genere: quod sola sues immolandos acceptos admittit. Atque siquis alius: ipse peritissimus extitit: & pero omnem eius uitam (ut ipse inquit) haec fabulis tradere uolens. Posteri uero redarguerunt non unam Venerem modo: sed plures hunc immolandi ritum approbantes admisisse, E quibus unam esse in hac ipsa Metropoli. Non unam quoque ex urbibus additis: ad eam habitandis esse Omirium hunc morem tradidisse. Est & pharicadonis urbs in Istieorum plaga per quos penaeus fluit: atque curalius. Curalius quidem templum palladis Ithome praeterlabens penaeu intrat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 346.9-11","label":"346.9 to 346.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/346.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 347.5-8","label":"347.5 to 347.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/347.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}