{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 351.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 351.1-4","ref":"351.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Boebaide in stagno lauit. Athamanes igitur in Oetam montem expulsi a lapithis magna ex parte fuerunt. Hac autem in plaga ma gna imperitabant potentia: cum quandam agri partem Doricis & Maliensibus ademissent usque heracleam & Echinum. Pars uero eorum circa Cyphum pertheborum montem: ubi eodem quoque est pagus nomine permanseruni Quaedam autem perrheborum multitudo ad Olympi tractum progressa in occasum spectantem simul illic contractas sedes habuerunt macedonibus finitimas. Non parua uero eorum manus ad pimdum & atha maniae montes confugit. Nunc autem nimium aut nullum potius ipsorum restat seruatum uestigium. Eos uero Magnetas qui a poeta in ultimo Thessalicorum catalogo dinumerantur existimaueri Macedonibus Pieriis uicinos qui intra Tempe a penaeo atque Ossa usque ad pelium trans penaeum loca habent maritenus. Illis igitur homolium siue homolin. Nam utroque modo dicitur: attribuemus. In rerum autem Macedonicarum commemoratione diximus: penes Ossam esse ad penaeei ortum per suum ad Tempe cursum. Si antem iuxta proximum littus homolio progrediere, λογοη εχεί, ωστε Τοκρisουητα προσλέμείη, καὶ Ερυκλασ εκτηυπο φιλοκτητου παραλία κέίπειασ sub Philoctene & sub Eumelo. Hoc ipsum igitur dubium incertumque relinquatur. Locorum quoque series deinceps ordine positorum: tenus penaeo non certa dicitur. Cumque loca ignobilia sint nec nos illa multifacere debemus: Tamen ripam Sepiacam tragoedia rum scriptores uulgarunt: posteaque collaudarunt cum ibi Persarum classis interierit: & in nihilum omnino re dacta fuerit. Ripa quidem ipsa saxosa est. Inter illam uero uicumque Casthaneum: sub pelio locatum littus iacet. In quo classis ipsa Xerxes: cum staret in anchoris: ingenti flante Euro: partim in terram Elisa e uestigio dissoluta est. Partim quidem ad Ipnuntem locum asperum inflicta circa pelium: partim uero ad Meli boeum: parti denique ad Casthaneam oram periit. Totu autem nauigationis spatium penaei stadia octogin ta immane ac saeuum est. Tale est enim ac tantum Ossae interuallum. Intermedius autem sinus est stadia in tra ducenta: in quo Meliboea sita est. Totus autem a Demetriade ad penaeum insinuatus est amplior sta dia mille. Ad Euripum uero stadia duum millium & octingentum. Rursus ab Euripo stadt. trecentum & qui quaginta.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 350-2","label":"350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/350-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/350-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 351.5-8","label":"351.5 to 351.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}