{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 351.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 351.9-11","ref":"351.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Atticae igitur atque Boetiae: agroque Locrensi medio Euripo: contra respondet & Meliensibus. Caeterum propter angustam eius formam longi tudinemque praedictam maiores nostri quondam Macrin illam nominauere. Cumque curua sit: a Chalcide ma xime incontinentem applicatur terram: & aulidem agri Boetii locum Euripumque efficit. De quo longiorem produximus orationem, Deque locis fere inter se inuicem per freta diuisis & ad continentem: & ad insulam contra iacentibus ex utroque Euripi latere: & intus & extra: quod si quid omissum fuerit: in praesentia aper tius supplebimus. Ante omnia caua Euboeae orae pars dicitur: quae inter aulidem: Gerestumque continetur Plaga namque maritima in sinus formam flectitur: Chalcidi uero propinqua curuatur. Iterum in impsam spectans continente. Caeterum non tantum Macris sed etiam abantis uocabatur insula. Poeta igitur cum in insulae men tionem uenit: nunquam Eubocenses: semper autem abantes dictitat. Euboeamque colunt spirantesque robur: Abantes & illud pariter comittantur abantes. Vt autem scriptis affirmat aristoteles: profecti de aba phocidis ciuitate Thraces insulam incoluere. Vnde illius inquilinos abantes appellaros. Sunt qui ab heroe dicant nominari: sicut heroice indolis matronam Euboeam ei cognomen tradidisse. Fortasse item","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 351.5-8","label":"351.5 to 351.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/351.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 352","label":"352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/352"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}