{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 354.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 354.1-4","ref":"354.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/354.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/354.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/354.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"quemadmodum & in littore situm antrum quoddam in Aegeum uergens aula bouis uocatur: ubi lo Epaphum peperisse fertur: eademque ex causa hoc nomen adepta fuit insula: quam etiam Ocham uocauere eodem quo mons nomine. Qui ibi existentes reliquos magnitudine superat. Ipsa quoque hellopia nominata est ab louis filio hellope: siue ab aecli & Cothi fratre ut alii phibent: qui aliam etiam condidisse hellopiam dicitur in ea quae nominatur Oria Istiaea terra iuxta montem telethrium & Istiaea adeptus esse periademque & corinthum: & Edepsum & Orobias: ubi ueracissimum est oraculum. Fuit & Selenuntii Apollinis oraculum. Verum hellopenses Istiaea transtulerunt: & urbem amplissimam reddiderunt: uiolentius ingruente tyranno philistide post rem ad leuctra gestam. Constructum autem a philippo Oretanorum tyranno philistidem Demostnenes scribit. Sic enim a posterioribus uocitari coeptos Istiaeenses: & urbs ipsa pro istiaea Oreus appellata, Aliqui referunt istiaeam ab istiaeensi populo seu tribu translatam ab atheniensibus: sicut ab Eretriaeis Eretriam. Theopompus autem scriptis testatur suis cum pericles insulae potius esset istiaeenses in Macedoniam. Ita enim ex foedere conuenerat migrasse. Duo deinde atheniensium milia Oreum habitatum aduentasse. Istiaeensium sane antea ciuitatem extitisse. Eam uero sub thetrio monte Drymo iacere in sulam. Sic enim uocatur iuxta callantem fluuium excelsa in petra. Itaque cum hellopienses montani essent: qui prius inhabitarant: hoc illi urbi esse forsan nomen impositum. Oros enim montem indicat. Hoc etiam in loco educatus Orion nomen adeptus esse uidetur. Sunt qui Oretanos: cum propriam ciuitatem haberent ab hellopiensibus bello superatos: ad istiaeenses transgressos: cum eis socialiter habitasse: cumque una utriusque ciuitas facta fuisset: ambobus usos esse nominibus: sicuti Lacedaemon & sparta eadem etst. An tea dictum est: ut istiaeensis multitudo thessaliam habitans: ab eis qui hac ex ora diuulsi fuere uocabulum assecuti sunt, Postquae uero hellopia eo nos adduxit ut ab istiaeensibus & ab oreo captaremus initium quae deinceps locis ipsis finitima sunt exponamus. Est sane in haec oreo Claeneum promontorium affine. Super illa quae Dium: & quaedam athenarum ciuitas Diades ab atheniensibus aedificatae: quae frero in cumbunt ad canuum. Ab Dio uero cane aeoli tractus frequentes habent habitatores. Haec quae ipsa loca istiaeae circumadiacent. Insuper & corinthus exile oppidulum mari proximum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 353","label":"353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/353"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 354.5-8","label":"354.5 to 354.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/354.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/354.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}