{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 355","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 355","ref":"355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/355.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"Ea ue ro quae hoc extat tempore postea superaedificata fuit: quantam autem superioribus annis potentiam eretrien ses habuerunt: ea testimonio columna est: quam in Dianae amarynthiae templo aliquando erexerant: cu ius haec est inscriptio tribus armatorum milibus sexcentis equitibus: sexaginta curribus pompam facti tarunt. Andrios item Teniosque & cios insulasque alias suae ditioni subiectas habuere. Aduenas quoque ab elide incolas habuerunt. Vnde &. R. littera non solum in exercitu uocabulorum: sed etiam in mediis crebro usi fuere syllabis sicut ab commaediarum scriptoribus illuduntur. Est etiam Oechalia eretrici uicus agri: de leti uero ab hercule: supersunt reliquae oppidi: hocque ipso uocatae sunt nomine Echalia apud Trachinem Altera penes triccem. Alia in arcadia: qua posteritas appellauit ardaniam. Vna item in etolia iuxta eurytanas. Hac igitur tempestate chalcis proculdubio dignitatis principatum reportat: & Euboeae metropo lis ipsa praedicatur. Secundo uero in gradu eretria praestat Istae etiam ciuitates ad pacem bellumque geren dum ingenti dignitate antea pollebant. Adeo ut etiam philosophantibus amoenum tranquillumque suppeditent diuersorium. Testis sane est Eretricorum philosophorum schola: quae Menedemi ductu & autorita te eretriae constiterat: & prius etiam Aristotelis secta qui ad chalcidem uersatus est: quoad uita functus est Hae uero ciuitates diu magis ac magis inter se concordes tenuerunt aimos. Orta autem subinde de Lelan to controuersia: non tamen sic in bello prorsus constituere: ut cuncta peruicaciter agerent quinim mo ea foedera contraxere: quibus una certamen sisterent. Illud etiam in amarynthio delubro columna quae dam indicat: ita proloquens Eminus iactandis nequaquam uti: quoniam in bellicis usibus & armaturis unica neque est neque fuit consuetudo, Verum nonnulli longis utuntur iactibus: sicuti sagittarii & funditores & iaculatores: Aliqui autem cominus pugnant: ueluti qui gladium quique spicula intendunt. Duplex enim hastarum est usus. Vnus e manu: alter in manu ueluti iacula qualiter & contus utrunque praestat usum Nam & collato gradu & emisso utimur conto. Quam quidem ad rem & sarissa ualet & hyssum euboici & ad pugnam statariam & ad iactum e manu agitandum bellatores optimi fuerunt. Hastis (ut inquit poeta) nitantis utebantur porrectis alacres frangunt thoracas ahenos. Fraxineis hastis bellatores: uaria forsan erant iacula: qualem peliadem achillis idest fraxineam fuisse: par est: ut est apud poetam concutere hanc solus cognorat achilles. Adiecit alius dicens hasta iaculor: quantum ne alter quidem sagitta & pu giles in singulari proelio iaculis utentes prius cum hastis introducuntur: deinde incursant ensibus. Pugnam tes autem cominus illi dicuntur: qui non modo gladio: sed etiam hasta e manu cominus utuntur ut idem ait fer ratam intorquens hastam sua membra resoluit. Euboicos igitur hunc in modum hastis utentes inducit. At de locris contraria commemorat: non in statario proelio bellica curant opera sed arcubus certant. Oraculum etiam Euboicis redditum profertur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 354.9-11","label":"354.9 to 354.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/354.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/354.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 355-2","label":"355","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/355-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/355-2"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}