{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 358.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 358.9-11","ref":"358.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/358.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/358.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/358.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"At scriptos alcmeonidis e penelopes genitore Icario duos natos esse filios scriptis suis prodidit alvzeum atque Leucadium: eosque cum patre acarnaniae regnum tenuisse: Ab eis igitur ciuitates nomen accepisse testatur Ephorus: Cephallentes ab insula Cephallenia uocatos hoc aiunt tempore. Homerus autem cunctos Vlyxi subditos appellat: e quibus etiam acarnanes existunt: cum inquit ipse Cephallenas secum ducebat Vlyxes. Quique tenent Ithacam siluis & Neriton altis: qui mons eo in loco il lustris habetur. At etiam e Dulichio Ethniadibusque sacris. Cum inter Ethniades Dulichium consistat: & illud Quique Buprasium & helidem habent: cum in helide Buprasium existat: & qui Euboeam habent & chalcidem atque Eretriam: his ipsis in Euboeaconsistentibus: quemadmodum Troes ac Lycii & Dardani: cum & ibi Troes sint, Praeterea post Neritum dicit & crocylam colunt asperamque Egylipen & Zacinthum & Samum & Epirum idest continentem. Epirum autem siue continentem dicere uult terram e regione insularum positam: simulque cum leucade & reliquam comprehendit acarnaniam: de qua hunc in modum mentionem facit. Bissenos pecudumque gre ges Epirus habebat: cum ipsa epirus quondam illuc usque protendebatur & nomine communi sic nuncupabatur Epirus. Samum autem nunc caphalleniam esse cum dicat. Circa Ithacaeque famique fretum sub rupibus asperis. Per ipsum enim epithetum nominis paritatem distinxit: cum nequequa de urbe sed de Insula nomen posuerit, Quoniam cum Insula sit Tetrapolis: idest quaternas continet urbes. Ex iis una est quae Samus siue Same dicitur utroque usitato uocabulo: ipsi etiam Insulae communi. Quando enim dixit: quotcumque opti mates insulis imperitabant. Dulichioque samen appellans insulam quam primo samum uocauit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 358.5-8","label":"358.5 to 358.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/358.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/358.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 359.1-4","label":"359.1 to 359.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/359.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/359.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}