{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 363.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 363.5-8","ref":"363.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Simile quoddam & Pyllena quod & Olenus passa est. Cum uero sublimen inquit calydonem & petrosam a loci natura capiendum est. Fertur. nut bifariam ora diuisa: montanam quidem & Epictetum siue postea adeptam Calydoni attribuerint. Tractum uero campestrem pleuroni. Hac autem tempestare fatiscens assiduis bellis & acarnania & Etolia conta bescit: sicut & alii plerique populi. Pleurimos autem annos Acarnanes Etolis adiuncti aduersus Macedo nas aliosque Graecos perdurauerunt. Postremis uero rpibus contra Romanos pro libertate decertantes. Quando quidem igitur & Homerus & reliqui poetae rerumque scriptores frequentes illorum tradidere meme riam: aliquam quidem insigniter ac manifeste: quaedam autem obscuris quod per iam dicta de illis ostenditur. Assumamus & prisca nonnulla ex iis quae incipiendi ordinem habent: uel si dubitationem asserant Stati de acarnaniam sane quod Laertes & Cephallenos ea potiti sinta nobis commemoratum est. Cum quidam illam occupassent antea plenrique certe ea de re loquuti sunt Caeterum ad illos qui dissona partulerunt: & idipsum qui dem aperte non ab re diiudicandi nobis sermo restat de ipsis. Vulgatum est prioribus saeculis Acarnaniam a Taphiis & Telebois habitatam esse: eorumque principem Cephalum ab amphitryone dominum constitutum adiacentes Tapho Insulas: oramque maritimam imperio tenuisse. Hinc antm usitatum ad Leucata saltum huic ipsi primo adscriptam fuisse ferunt: ut in superioribus enarrauimus, Postea uero quod Taphii Acarnanibus ante Cephallenum ac Laertae aduentum imperitatint: ne uerbum quidem facit. Eos autem Ithacensibus amicitia coniunctos fuisse asserit. Quocirca uel locorum ditionem nullo pacto illius tpe habuerunt uel sponte cesserunt: uel inhabitandi sotietate usi erant. Quosdam uero e Lacedaemone qui cum Icaro pene lopes genitore uenerunt Acananiam incoluisse opinio est. Nam & hunc & pelopes germanos uitam agere in odyssea poeta tradidit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 363.1-4","label":"363.1 to 363.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 363","label":"363","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}