{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 371.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 371.5-8","ref":"371.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"i aere scutatos. Alii autem non Curetas sed Corybantes phryges esse. Illos uero Cretenses atque primos quo dem in Euboea induisse arma aerea. Vnde ipsos Chalcidenses dictos. Alii Rheae an Titanibus tribu tos Corybantes ministros armis instructos e Bactriana profectos. Quidam, me Colchis aiunt. In Cretensi uero historia Curetes louis educatores nuncupantur atque custodes e Phrygia transmissos in Cretam ab Rhea dicunt. Sunt qui memorent Telchines in Rhodo nouem fuisse Rheae comites in cretam Quis quoniam louis alendi curam gesserunt Curetes nominati sunt, Alterum uero horum Cyrbantem sacerdotem & pydnae urbis conditore. Prasiis occasionem praebuisse penes Rhodios ut uulgarent: Corybantes daemones esse quosdam Mineruae & solis filios: uelut alii Saturni filios Corybantes: ali Iouis & Alliope Corybantes. Quos quidem aiunt eosdem esse qui in Caberi. Abiisse autem istos in Samothraciam: quae prius Melita dicebat. Eorum uero actiones mysticas esse. Haec quidem minime approbans scepsius istarum coadu nator fabularum. Cum nullum in Samothracia mysticum uerbum de Caberis proferatur. Apponit pariter & Stesimbroti thasii opinionem: quod in Samothracia Cabeti sacra perfecerunt eos sic uocari: au tor ille est quodam ex monte qui in Berecynta regione Caberus uocitatur. Nonnulli sane Curetes He catae ministros arbitrantur: qui cum Corybantibus iidem sunt. Rursum Scepsius affirmat Rheae honores Creta nusquam usurpari nec ea in regione eum morem esse Euripidis uerbis contradicens. At tantum modo in phrygia & Troade. Qui uero id dicant: fabulamentis magis uti quam historiis. Quibus quidem ad iumen to esse forte locorum similitudinem. Mons.n. Ida & Cretensis & Troicus est. Ac dicte & in agro Sce psio est locus: & in Creta mons. Collis uero Idae pytna est: a quo & urbs pythna sacra memoratur. Hip pocorona item & Adramyrtinae orae: & Hippocoronium in Creta est: Samoniumque Insulae promonto rium in ortum uergens: & campus Meandriae terrae & Alexandriae accunsilaus uero argius creatum Cabera & Vulcano Camillum refert: ex quo udem tres nati sunt Caberi: e quibus Nymphae Caberies Pherecides autem ex Apolline ac Rhetia nouem Corybantes esse progenitos: Samothraciamque incoluis se, Ex Cabera uero Protei filia: & uulcano tres Caberos totidemque Nymphas Caberides ortas.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 371.1-4","label":"371.1 to 371.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 371.9-10","label":"371.9 to 371.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}