{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 371.9-10","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 371.9-10","ref":"371.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"Vtrisque autem templa esse dicata. In Lemno uero praesertim ac Imbro Caberos honori habitos contigisse: sed & in Troia per urbes. Ipsorum autem nomina mystica sunt. Herodoti quoque testimonio apud Memphin eti Cabeorum sicut & Vulcani phana extitisse: eaque deleuisse Cambisen. Ea uero loca daemonum istorum hono re uacua prorsus esse: & Corybantium est templum in Amaxitia ora in Alexandreorum regione iuxte Sinithium & Corybyssa in agro Sceptio ad fluuium Genurientem & uicum cognominem atque etiam tor rentem Vero autem inquit Scepsius similius est eosdem esse Curetes: & Corybantes qui in matris deorum sacrificiis armati saltantes: casti & pueri sunt assumpti. Ideo autem Corybantes appellari: quia inter saltandum capita iactent quod Coryptin dicitur: quos Betarmonas uocat Ho merus poeta. Euge age phaeacum Betarmones egregii adsunt: hinc qui capita saltando iactant & numine aspirantur: & furiis agitantur: Corybantiare dicimus. Sunt qui dicant Ideos dactylos eos appellari: primus sub Idae radices habitatores. Nam pedes montium ima radicesque uocari","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 371.5-8","label":"371.5 to 371.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 372","label":"372","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/372"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}