{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 375.6-9","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 375.6-9","ref":"375.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/375.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/375.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/375.6.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Decreta uero illud uniuersae consentiunt gentes: quod priscis tporibus optimis esset institata legibus: eiusque emulos & sectatores fuisse Grae corum optimos atque primarios declarant. Imprimisque Lacedaemonios sicut in uolumine de legibus Plato demonstrat: & Ephorus in libro de rep. in Euripo scripsit, Postead deteriora plurimum mutata de lapsa est. Nam post Tyrannos qui nostra populauere maria hi sunt qui latrocinia exceperunt. Hos denique cilices postmodum deuastauerunt. Vniuersos autem destuxere Romani Cretam quidem debellantes & pirata rum cilicum castella euertentes. Hac uero tempestate Cnosson Romana possidet colonia. Haec quidem de Cnosson urbe quidem minime nobis aliena, Verum perper rerum humanarum uarietates ac earum conditiones & permutationes: euentusque fortunae defecerunt & foedera erga ciuitatem: & quae nobis affuerant bona. Dorylaus rei peritissimus militaris magna Anthridati euergete cognomento beniuolentia & familiaritate deuinctus erat. Hic perper bellanti scientiam externorum militum praefectus designatus frequens in Graecia: frequens in Thracia: frequens cum hominbus e Creta proficiscentibus erat. Quo tempore Creta mondum iam Romanorum potestate fuerat: cumque magna mercenariorum aliorumque militum in Creta copia uersaretur unde latrocinia complebatur. Cumque fortuito Dorylaus in patria moramretur inter Cnossios atque Gortynios atrox bellum conflatum est: cuius impator delectus Dorylaus remque mature ac prospere gerens: ingentes ade ptus est honores. Paulopost euenit ut cum familiares Euergetem in Sinope insidiis & dolose necassent Regni successio ad uxorem liberosque peruenerit. Ibi ergo rebus desperatis Cnossi sese continuit ubi ex uxore Macetia gente nomine sterrhota prolem procreat: siliam quidem unam uirilis autem sexus duos Legetam & stratar cham: e quibus Stratarcham extrema iam senectute confectum nos ipsi uidimus. Cum autem duo Mithridat superstites essent filii: Mithridates cognomento Eupator regnum successor ascepit annos natus undeci, Huic socius & uitae consuetudine coniunctus erat Dorvlaus phileteri filius. Qui quidem Phileterus militaris illius Dorylai frater existebat. Rex igitur in maiorem adultus aetatem: tantopem conuictu & consuetudine oblectatus est Dorylai: ut non modo ipsum ad amplissimos prouexerit honores: sed etiam cognatorum cu ram praecipuam susceprit: eosque qui Cnossi aetatem degebant accersierit. Erant autem Legetae liberi uita iam functo patre hi iam uiriles uero inierant annos.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 375.1-5","label":"375.1 to 375.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/375.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/375.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 375.10-12","label":"375.10 to 375.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/375.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/375.10"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}