{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 381.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 381.5-8","ref":"381.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Insulae Itericon prae sertim ac Rhodon atque Cretam quarum sunt Astypalea & Telus & Chalcea & quas in nauium catalogo nominauit Homerus. Qui Nisiron habent celsam Carpathumque Casumque Eurypylique urbem Con: aequorealoe Calydnas. Praeter Conimac Rhodon de quibus postea disserendu erit: alias inter Sporades ponimus & hoc in loco eas meminimus: licet non in Europa sed in Asia computatae sint: quandoquidem ut una cum Creta Cycladibusque Sporades ipsas complecteremur quodam nos modo urgebat oratio seriesque dicen di Caeterum in ipso Asiae situ circumscribendo: contiguas illi ascribemus insulas: praecipue quae digne (ut re ferantur) uidebuntur: Cyprum Rhodum Con: & quae iacent ordinatim in littore Samum chiu Lesbum Tenedum. Impraesentiarum Sporades ipsas: quae digne relatu restant percurremus. Astypalea igitur procul s tis extat in pelago: unam habens ciuitatem. Talis autem ad Cnidiam protenditur oram,. Longa: sublimis: angusta cir cuitum ad quadragena & centena complectens stadia: cui & statio nauium adest: Chalcea quidem stadia a Telo octoginta abest. A carpatho aute quadringentis & ab Astypalea bis totidem: habetque uicum habita tum eiusdem uocabuli: & Apollinis delubrum & portum. Nisyrus quidem ab Aquilone affinis est Telo. Ab ea stadia circiter sexaginta semota quantum & a quo disiungitur rotunda: celsa: saxosa: molendinariis abundam lapidibus finitimis igitur urbibus ab ea molarum suppetit copia: iui quoque nominis habent oppidum & portum aquarumque scaturigines calidarum phanumque Neptunni: eius ambitus est stadia octoginta. Sunt & penes ean paruae quaedam insulae iuri Nisyrorum adscitae: fama est Nisyrum fragmentum coae insulae fuisse: adiicitur fa bulae Neptunnum gigantum quempiam persequentem: Polyboten ab insula coatridente suo frustum auulsisse Inque illum iaculante fragmem ipsum proiectum insulam mansisse: Apellatamque Nisyrum insulam sepultum ibi cen tinens gigantem: Tametsi quidam asserant sepulchrum eius in Coo esse. Carpathus autem quam Homerus car pathum uocat excelsa est circuitum ducentum stadi habens. Fuitque urbibus quaettuor pollens: & nomen celebre consequuta est: a qua pelago quoque nomen est inditum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 381.1-4","label":"381.1 to 381.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 381.9-11","label":"381.9 to 381.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}