{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 381.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 381.9-11","ref":"381.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Vna uero urbium ipsarum Nisyrus dictae Cognominus quidem Nisyrorum insulae. lancet autem ab aphrica ad littus album: quod ad stadia mille abest ab alexandria. Quattuor uero milibus a carpatho. Casos quidem ab hac stadiis septuaginta distat. A Samnio autem cretae promontorio ducentis & duinquaginta. Ambitus eius est octoginta stadiis. In ipsa ciuitas est eodem dicta nomine. Circum illam uero complures insulae sunt casiorum nominatae, poeta calydnas (ut aiunt) Sporadas appellat insulas. Quarum unam esse calymnam, Sicuti autem Nisyrorum & casiorum uicinae ac subditae: ab eis nomen assequuntur insulae. Sic & circumstantes calymnas ab eam nominari: probabile fit quae annis illis forte calydna uocabatur. Plerique sane duas esse Calydnas asserunt: Lerum. siatque calymnam: quaquidem etiam dicere poetam dicere. Scepsius autem scriptis suis testatur pluratiuo calymnas numero i iulam nominatam: quemadmodum & Athenas & Thebas. Oportet autem poetae dictum per hypbaton ac cipere: non enim insulas calydnas inquit. Ali uero sic aequoreas idest insulas qui Nisyron habent celsam carpathonque casumque Eurypylique urbem con aequoreasque calydnas, Totum quidem insulare mel: ut plurimum urbanum & incundum est: & aemulum attico. At uero quod in hisce oritur insulis reliquum antecellit: potissimum autem calymnium. Vndecimus Liber Asiam incipit: quam Tanais in superioribus Septentrionis partibus nascens disiun git ab Europa. Continet hic liber getes tanaidis ortui adiacentes orientem ac meridiem uersus: item Parius lapis","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 381.5-8","label":"381.5 to 381.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 382","label":"382","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/382"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}