{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 388.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 388.5-8","ref":"388.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Vnde illud quod in prouerbio dicitur in phasim ubi cursus carinis ulti mus sic intelligendum est non quod poeta qui iambicum fecit de flumine dicat: nec de urbe eiusdem nomi nis quae ad flumen sita est: sed de colchide ut de parte quod recta nauigatio a flumine & ab urbe in recessum sit sexcentorum fere stacu: eadem Dioscurias Isthmi initium est qui inter mare caspium iacet atque pontum & commune forum earum gentium quae proxime sunt ulteriores. Dicunt itaque nonnulli qui parum res animaduertunt. lxxinonnulli, cecigentes in eam conuenire atque omnes diuersarum linguarum: propterea quod sparsim & ipmixte ob asperitatem atque intractabilitatem habitent: quorum pleraque pars Sarmatae sunt: atque omnes caucasii ac de Dioscuriade quidem factenus. Reliqua uero quae colchis est magna ex parte ad manre pertendit. Hanc phasis illabitur ingens flumen quod ortum ex Armenia ducens Glaucum in se recipit atque Hippum e uicinis montibus cadentes. Nauigatur autem usque saraponos quae munitio urbis habitatores recipere posset. Ex ea pedestri itinere curribus uecti quatriduo in Cyrum proficiscuntur. Ad phasim urbs iacet eiusdem nominis colchorum emporium quod ex alia parte amni procingitur ex alia lacu: ex alia mari. Hinc biduo triduoue amissum Sinopemque nauigatur. Haec littora & fluminis ostia amoenissima sunt. Regio fructibus & omnibus quae ad fabricandas naues pertinent opportuna: nam multa producit ac fluminibus defert, Mel tamen frequentius amarum est: sed praecipue Linum Canaben Ceram ac picem gignit. Linificium quidem uulgatum est: nam & in pegrina exportatur loca. Vnde quidam co gnationem colchorum cum aegyptiis ostendere uolentes fidem ex iis captant. Secus haec flumina in Colchica regione est Leucotheae sanum quod Phryxus condidit: atque illius oraculum ubi aries non mactatur? id olim diues erat: aetate autem nostra a Pharnace paulopost a Mithridate pergameno direptum est. Nam Laesa regione etiam diuina aegre habent nec coli possunt ut Euripides inquit. Quantam olim haec regio claritatem habuerit fabulae declarant lasonis exercitum innuentes quae ad Medos usque processit: ac prius etiam phryxi expeditionem postea cum reges succederent & regionem haberent in prouincias diuisam mediocri teragebant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 388.1-4","label":"388.1 to 388.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 388.9-11","label":"388.9 to 388.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}