{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 389.4-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 389.4-7","ref":"389.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.4.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Dehic angusta fluminis regio in arago flumine dierum quattuor uiae finem murus inexpugnabilis munit. Ex Albania primo ingressus est perpetram excisam: dehinc per sta gnum quod amnis efficit cadens ex Caucaso. Ex harmenia uero angustiae quae secus Cyrum sunt atque Aragu qui priusquam inuicem concurrant urbes natura munitas habent quae saxis impositae. xvi, inter se stac absunt: prper Cyrum Armozicam: perper Aragum Sensamora: quibus ingressibus prius pompeius usus est ex harmenia mouens: postea uero Canidius. Quattuor hominum genera regionem hanc incolunt: primum ex quo reges duo deliguntur alter scilicet qui propinquitate & aetate antecedit. Alter qui iura det & exercitum ducat: Secun dum est lacerdotum qui iura finitimorum curant. Tertium militum & agricolarum. Quarium uulgi quod regi bus seruit: & omnia quae ad uita partinet ministret. Hi omnia per familias communia habent: Sed is imperat & rem tenet qui senior est, Iberes & eorum regio talis est. Albani pastoraliores sunt & Nomadico generi proximi praeterquam quod non alienigenae: unde & mediocriter sunt bellicosi. Hi inter Iberas & caspium mare habitant ab ortu solis mari coniuncti ab occasu Iberiae finitimi: ex reliquis lateribus boreale caucasus montibus munitur qui campis iminentes & mari plurimum coniuncti Ceraunia uocantur. Australe latus harme nia progrediens efficit: quae partim campestris est partim montana quemadmodum Cambysena: ad quam Harme nii simul: & Iberiae & albaniae coniunguntur. Cyrus autem qui per Albaniam fluit & alia flumina eum augentia terram foecundiorem exhibent: mare autem confundunt: nam limus plurimus occurrens exitum obstruxit: ex quo adiacentes inficile est. Hanc inaequalitatem affluxuum refractiones exaugent: atqui & ostia in ora.xii. dicuntur dispartiri: quorum alia caeca alia omnino fallentia stationem nullam relinquunt. Quapper cum ultra. lx. stadia littus mari fluminibusque abluatur: locus omni ex parte inaccessibilis fit: Limus ad quingenta stad progre diens totum littus efficit aggerosum: prope Araxes emittit: asper ex Harmenia cadens: & quem ille limum propel lit alueum puium faciendo eum Cyrus repellit. Hoc hominum genus fortasse mare non eget cum nec terra di gne utantur. Nam qui ibi militarunt: dicunt eos Cyclopicam uitam degere.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 389.1-3","label":"389.1 to 389.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 389.8-11","label":"389.8 to 389.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.8"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}