{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 393.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 393.5-8","ref":"393.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Eos an qui ultra mare Caspium sunt partim sacas partim Massagnetas: quaquam de iis nihil exquisite dixerunt: nec etiam qui Cyri bellu aduersum Massagetas gestum conscripsere. Nam de iis nihil omnino exacte dictum est. Sed nec persarum res gestae nec Medorum nec syrorum perper scriptorum simplicitatem ac studium fabularu multum fidei sunt assecutae: nam cum eos uiderent magnopere probari quod aperte fabulas conscriberent arbitrati sunt scripturam suam iucundiorem fore: si in historiae formam ea diceret: quae nec ipsi unquam ui dissent: nec ascientibus audiuissent. Et quia talia libenter audiuntur: iccirco facilius Tragoediarum poetis & Hesiodo & Homero de heroibus praedicandi fides adhibetur: quae Etesiae & Herodoto & Hellicano: ac caeteris eius generis scriptoribus. Sed nec multi facile iis credunt qui de Alexandro conscripsere. Hi enim propter Alexandri fama decipiunt: & propterea quod exercitus in extremis asiae partibus procul a nobis militauit, Longinquitas.n. redargui non facile potest. At Romanorum parthorumque imperium plura retegi quamea quae olim tradita fuere. Na qui & gentes & loca conscripserunt: in quibus res gestae memorantur: eo fidelius dicunt quam superiores: quo plura perspexere. Ad leuam itaque mare Caspiu nauiganti Nomades ac colunt: eos iuniores Daas appellant: qui etiam sparni sunt nominati. Dehinc deserta regio interiacet: de inde Hyrcania ubi iam mare in pelagus crescit: quousque Medorum Harmeniorumque montibus coniungatur Horum figura lunaris est ad ipsas montium radices quae ad mare disinentes initimum sinus recessum efficiunt. Has montium radices ad summum usque a mari incipiendo albanorum & Harmeniorum nonnulli quae dam ex parte habitant. Partem uero maximam Gele Docusini & Amardi & Quitii & anarice: prditum est etiam pharasiorum quosdam cum anaricis habitasse: qui adhuc parasii nominantur. Enianas quoque urbem in uitia condidisse; qui nunc dicitur Eniana: ubi Graeca ostenduntur arma: & aenea uasa: & sepulturae. Hic etiam Nabarca ciuitas est: in qua oraculum est eorum qui ex in somniis respondent. Insunt etiam quaedam aliae gentes Latroniciae belli potius quam agri colendi studiosae: id locorum asperitas facit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 393.1-4","label":"393.1 to 393.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 393.9-12","label":"393.9 to 393.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}