{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 393.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 393.9-12","ref":"393.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Maximam circummontanae orae partem Cadusii tenent ad quinque milia stadiorum (ut Patrocles ait) qui pelagus hoc pontio par existimat. Haec loca tenuia sunt. Hyrcanis uero ualde opulenta & multa & magna ex parte planicies praeclaris urbibus adornata: e quibus est Talabroca & Samariana & Carta: & regia tape quam paulo supra mare si tum abesse dicunt a Caspiis portis ad stad mille & quadringenta: opulentiae signum ducunt quod uitis ui ni metretam affert ficus modios. Ix frumentum ex fructu nascitur: qui cadit ex culmo in arboribus mellifi catur. Ex foliis mel fluit quod etiam in matiana mediae & in sagagena Harmeniae & in Araxena fit: nu lam tamen in ea excolenda diligentiam ponunt: nec in eiusdem nominis mari quod & occiosum est & non nauigatur. Insunt in eo insulae quaedam: ut habitentur idoneae & (ut quidam dixere) auriferam terram habent. Cau sa est quia qui in initio hyrcanis imperauere barbari fuerunt ut Medi Persae: ac postremo parthi superio ribus deteriores. Tum uicina regio nomadibus: ac desertis plena tota latronibus patet: Macedones ant paruo tempore imperauerunt & in bellis occupati longinqua prospicere nequiuere. Refert aristobolus Hyrcaniam siluosam esse & quercum & Pinum: & Abietem gignere: piceam uero minime. Indiam his abunda re Nysea & Hircaniam pertinet nonnulli eam per sese ponunt. Hycania usque ad mare Ocho & Oxo flu minibus irrigatur: quorum Ochus per Nyseam fluit: quidam Ochum in Oxum dicunt emittere. Aristobolus ostendit ochum maximum esse omnium fluminu quae ipse in Asia uiderit praeter Indica: dicit, meum nauigabilem esse a Patrocle ita ut Eratosthenes accipies & multas Indiae merces in hyrcanum mare per eum de Syraci Trogloditae","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 393.5-8","label":"393.5 to 393.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 394","label":"394","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/394"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}