{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 396.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 396.9-11","ref":"396.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/396.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/396.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/396.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Ac petram quandam: in campo sitam: in montis figuram terra ex aggerantes: muro circundederunt. atque Anaitidis & sociorum deorum Amani & Anandati qui sunt persarum numina: constructo delubro: annua ibi solemnia instituere: nomine Saca: quae ab iis: qui Zela habitant: adhuc cen lebrantur. Sic.n. locum eum uocant. Nam id oppidum magna ex parte eorum est qui sacri serui appellantur. Pompeius addita illi regioni non parua: eos d in ea erant: intra moenia deduxit habitatum. Vna fuit ex claris ciuitatibus: quas post sublatum Mithridatem ille constituisset: ac de Sacis quidem nonnulli sic tradiderunt. Nonnul li uero quod Cyrus ducto aduersum eos exercitu: proelio superatus aufugit. Castramentatus etiam in eo loco ubi impedimenta reliquerat: bonis omnibus instructa praesertim uino: Postquam exercitus paululum quieuisset: relictis uesperi tabernaculis fugitabundus discessit: progressusque quantum sibi commodum uidebatur conscendit: Sacae ingruentes & castra uiris deserta ac rebus uolupiuosis plena comperientes immodice implebantur. Cyrus conuersus uinolentes atque attonitos inuenit. Vnde alii somno ac stupore pressi obtruncati sunt: alii saltantes bacchantesque: nudi in arma hostium inciderunt. Laetique breui omnes periere. Ille ratus felicitatem hanc diuinitus esse: diem illum patriae deae consecrans: Saca nominauit. atque ubicumque deae huius templum est. Sacrarum festa celebrantur positis.n.die ac nocte bacchanalibus: uiri simul ac mulieres eo usque potant: donec stupore comprehendantur. Massagetae uirtutem suam maxime in bello aduersum Cyrum ostenderunt, de quibus ab iis audiendum est: quieos praedicant. De iis tamen haec dicuntur: quod alii montes habitant: alii campos: alii paludes: quas flumina efficiunt: alii insulas: quae in paludibus sunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 396.5-8","label":"396.5 to 396.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/396.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/396.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 397.1-4","label":"397.1 to 397.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}