{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 397.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 397.9-12","ref":"397.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Euthydamus quidem primo Bactrianam quae ei commissa erat atque omnem finitimam regionem: ad deffectionem perduxit. Postea arsaces uir scycha: cum ex daciis quosdam haberet: qui parni dicuntur: Nomades ochum accolentes: parthiam inualit atque obtinuit. Sed ipse & suc cessores eius in initio imbellici erant: dum bellum aduersum eos gererent: quaui regionem abstulerunt. Postea uero ob praeclara belli facinora adeo polluerunt: semper aliquid finitimis adimentes: ut totius tandem regionis quae cis Euphratem est: potirentur: ac uim scythis afferentes: bactrianae partem eis abstu lerunt: sed prius etiam Eucratide: & nunc quidem tantae regioni ac populis dominantur: ut propter impe rii magnitudinem cum Romanis quodammodo contendant. Causa est eorum uita: ac mores qui cum ualde Barbari sint: ac scythici: ad imperandum tamen: & gerendum bellum plurimum ualent. Tradunt parnos daas esse: ex Daiis profectos: qui ultra Meotim habitant: quos Xandios: siue parios dicunt. Sed non ual de constat esse daas ullo sex scythis qui ultra Meotim sunt. Ab iis ortum arsacem putant: quidam eum bactrianum dicunt. Is cum Diodoti incrementum fugeret: parthiam ad defectionem perduxit. Nos uero cum mul ta de parthorum moribus in vi, historiarum.li. dixerimus: qui secundus est post polybium: caetera omitte mus: ne eadem repetere uideamur. Hoc dicto duntaxat: quod parthorum collegium (ut possidonius refert) du plex est: nam alterum affinium est: alterum Magorum ac sapientum: e quibus utrisque reges fiunt. Arla & Martiana optima apud eos loca: partim montibus clausa sunt: partim habitationes in campis habent. Montana scenetae quidam incolunt. Campi fluminibus sunt: irrigui. Irrigant eos partim arius partim margus. Aria Bactrianae contermina est: & monti subiecta: qui bactrianam habet. Ea distat ab hyrcania, vi milibus fere","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 397.5-8","label":"397.5 to 397.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 398","label":"398","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/398"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}