{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 401.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 401.1-4","ref":"401.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/401.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/401.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/401.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"ficant nec edunt. Iugulant eos qui septuagesimum annum excesserint: qui genere proximi sunt eius carnes absumunt, Anus autem strangulant: deinde sepeliunt. Eos qui citra septuagessimum annum obierint non edum tur: sed sepulturae mandant. Siginni in caeteris rebus persice uiuunt. Equis uero utuntur pusillis & hispidis: qui equitem uehere non possunt: quadrigas iungunt: quarum mulieres sunt aurigae: a pueritia exercita tae: & quae optime ducere iudicatur: cuicumque uult: nubit: ferunt nonnullas eorum curare ut capite longissimo & fronte exporrecta uideantur: adeo ut mento emineat. Tapyriatras uestes gerunt: & comas longas, mulieres uestes candidas: & comas breues. habitant inter Derbicas & Hyrcanos qui fortissimus iudicatur quam uult ducit. Caspii eum qui septuagesimum annum excesserit: same necant: quo in solitudie expo sito: euentum eminus speculantur: nam quem ab auibus e lectulo distrahi uiderint: felicem putam: si a feris uel canibus: nequaquam si a nullo: ducunt infelicem. Quoniam taurus boreales Asiae partes efficit: quaes intra taurum uocant: de eo prius dicendum uidetur. Haec enim uel omnia: uel pleraque in ipsis montibus sunt Quaecunque uero Caspiis portis orientaliora sunt: ea propter siluestrem regionem: simpliciorem habent peragra tionem: nec multum refert: cum hoc: an cum alio climate connumerentur. Occidentalia autem omnia magnam de se dicendi copiam praebent: quare ad ea quae Caspiis portis adiacent procedendum est. Adiacet itaque media occidentem uersus: regio sane multa: atque olim potens: in medio tauro sita: qui circa haec loca multifidus est & conualles magnas compraehendit: quemadmodum etiam Armenia. Mons hic a Caria Lyciaque incipiens: ibi nec latitudinem mentione dignam ostendit: nec altitudinem. Attollitur autem multum primo circa Chelido neas. Hae sunt insulae: in initio orae Pamphiliae: porrectus uero ad orientem: conualles apud Ciliciam com plectitur: non sane magnas. Deinde ab eo Amanus scinditur: & antitaurus: in quo comana sunt apud Cap padocas supra memoratos: atque hic in cataonia desinit. Amanus ad Euphratem & melitinam usque pro greditur: ad quam Commagena Cappadociae adiacet. Deinde montes sequuntur: qui trans Euphratem sunt praedictis continui: nisi quantum flumen per medium fluens interrumpit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 401","label":"401","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/401"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 401.5-7","label":"401.5 to 401.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/401.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/401.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}