{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 405.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 405.9-11","ref":"405.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Quo modo autem Euphrates fluat dictum est Araxes ad orientem illatus usque in Atropatiam ad occasum septentrinemque deflectit: & primo Azara praeterlabitur: deinde arxata armeniae urbem: postea per araxinum campum in mare Caspium emittit. Multi montes & multi colles sunt in armenia: in quibus non facile uitis nascitur: mu tae etiam conualles: aliae modicae: aliae opulentae: quemadmodum campus araxinus: per quem Araxes fluens ad extrema Albaniae & in mare Caspium egreditur. Postea est Sacanesa: quae & Albaniae & Cyro flumini finitima est: deinde Gogarena. Tota haec regio fructibus ac domesticis arboribus affluit: & iis quam semper uirent. Fert etiam oleum. Armeniae pars est Faunena & commisena & Orchistena: quae equis abundat. Chor zena uero & Cambysena septentrionales: & ualde niuales sunt. Caucasiis montibus: & Iberiae & cholchi ditubi iter agentes in summis montium cacuminibus niue obrui dicunt. nam ibi plurima cadit unde baculos habent ad eiusmodi pericula quos in sum mam niuem respirandi gra exerant: & ut eo signo auxilium ab adut nientibus consequantur: quapropter saepe offossi seruantur. In niue glebas quasdam concauas congalescere prodi derunt aquam optimantanquam in tunica continentes. In niue animalia quaedam concreari: quae Apollonides uer mes appellat. Theophanes uero montanas teredines. Atque in illis aquam optimam contineri: & ruptis tu nicis bibi. Horumanimalium generationem talem putant, qualem culicum: ex flumine & bactrea metallorum. Tradunt Armeniam cum prius parua esset: ab Artaxia & Zariada auctam qui magni Anthiochi imperatores t in","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 405.5-8","label":"405.5 to 405.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 406","label":"406","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/406"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}