{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 408.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 408.1-4","ref":"408.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"fuere: quo superato: alter Sophiae & Acisenae: & Odomantidi: & quibusdam aliis: alter regioni quae circa ar xata est imperantes: multum coaluere: & uicinis loca plurima abstulerunt. Medis Caspianam & Phaunitem: & Basoropedam: Iberibus circummontanam peadri regionem: & Chorizenam: & Gogarenam, trans Cyrum Cha lybeum gentibus & Mosynoecis parenitam & Xerxena: quae Armeniae minori conterminae uel eius partes sunt: Cataonibus Aclisenam: & regionem quae circa antitaurum est. Syris uero Tamonitam ut omnes unius lin guae essent. Armeniae urbes sunt Artaxata: Artaxiasata appellata: quam Annibal Artaxiae regi condi dit. Item artaxata ambae perper Araxem. Arxata iuxta fines Atropatiae: Artaxata apud araxinum capum be ne habitata: & eius regionis caput. Ea in flexu quodam iacet: qui peninsulam facit. pro muro flumen op ponit: praeter Isthmum quem & fossa & uallo clausum habet: non procul ab urbe sunt castella quaedam munitis sima Babynsa: & Olana: ubi Tigranis zarchabari thesauri seruabantur. Alia secus Euphratem erant. Sed artagena: qui custodiae praeter: ador prodidit. Id etiam Caesaris imperatores diuturna obsessione coe perunt: atque mures ademerunnt. Multi amnes sunt in Armenia: sed clarissimi phasis & Lycus in mare ponticum exeuntes. Antisthenes Termodontem pro Lyco posuit non recte in Caspium Cyrus & araxes emittunt: in rubrum mare Euphrates & Tygris: Sunt etiam in hac regione magni quidam lacus. E quibus es mantianus: qui Ceruleanus interpretatur. Is post Meotim maximus est: ut ferunt aquae salsae: progreditur autem usque in atropariam: & salis fontes habet. Arsinus uero quem etiam Thoatin uocant: nitrosus est. Vnde uestes disacerat ac rumpit: & propterea eius aqua non bibitur. per hunc lacum Tygris fertur: a montana regione iuxta Niphatem ruens: propter celeritatem undam impermixtam seruat. Vnde & nomen habet. Nam medi sa gittam Tygrim uocant, Lacus hic uarios pisces fert: cum huiusmodi aquae unius formae pisces habere soleant, in interiore lacus recessu: flumen in uoraginem quandam incidens: & longo spatio subter terram delatum exoritur iuxta Chaloneti, inde iam ad opam & Semiradimis murum defertur. a dextris Gordieos & totam mesopotamiam relinquens. E contra Euphrates a sinistra eandem regionem habent: cum uero inter se iam appropinquarint: ac mesopotamiam fecerint alter per urbem seleuciam fertur: persinum sinum uersus: alter per ipsam babylonem ut in iis patet quae aduersus Eratosthenem: Hipparcum a nobis dicta sunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 406","label":"406","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/406"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 408.5-8","label":"408.5 to 408.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}