{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 408.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 408.5-8","ref":"408.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Aurimetalla in Syspiretide effodiuntur: apud Cambala: ad quae alexander menonem eum militibus misit: sed id ab indigenis relatum est. Sunt & alia metalla eius.siquae Opandix dicitur: quam armenium colorem uocant: Calche persimilem. Haec regio non minus pascendis equis apta est: quam media. Vnde Nysei qui equis persarum reges utuntur hinc sunt: & Armeniae satrapes quotannis per se uiginti milia pullorum ex Mithracana mit tebat. Artabazus Antonio praeter alios equos cataphractorum instructorum septe milia ostendit: cum in mediam cum eo ingressus est: quorum equorum non medi solum & armenii studiosi fuere: sed etiam Albani, Nam illi Cataphractis utuntur. Non paruum diuitiarum & opum huius regionis indicium est: quod cum Pon peius Tigrani patri artabazi sex milia talentorum argenti scipsisset: mox romanorum copiis uiritim distribuit militi quiquaegenas dragmas: centurioni millenas: singulis praefectis, prouinciae & Chiliarchis talentum regionis latitudinem Theophanes tradit: Schoenorum centum longitudinem duplam: quadragenum sta di. schoenu faciens: in quo ueritatem transgredi uidetur. Est ergo ueritati proximum ponere longitudinem ab illo dictam: Latitudinem dimidium: uel paulo plus. Armeniae natura ac potentia est huiusmodi: sed antiquus quidam sermo phibetur de hac gente. Armenius est armenia Thessaliae urbe: quae inter pheras & Larissam iacet: iuxta bebeida: ut dictum est: Cum lasone in armenia militauit. Mysilius uero pharsalius & medius Larisseus: qui cum alexandro militarunt: dicunt ex huius nomine armeniam appellatam. Eos autem qui cum armenio erant acilesinam habitasse: quae prius sub sophinis erat. Alios uero in sypiretide usque in chalacanam & ad labenam extra armeniae montes. Atque armeniacam uestem Thessalicam dicunt: idest longas tunicas: quas in tragoediis aetolicas uocant: cingunt quoque circa pectus: in praetextis etiam tragi ci Thessalos sunt imitati. Opus enim illis fuit aliquo tali accommodato habitu. Thessali enim (ut par est) quia longas uestes gestant: cum inter omnes graecos ualde boreales sint: & quia frigidissima loca incolunt aptissimam imitationem: idest poeticarum personarum cultum praebuerunt. Equitandi quoque studium tam his quam me dis thessalicum dicunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 408.1-4","label":"408.1 to 408.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 408.9-11","label":"408.9 to 408.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}