{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 408.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 408.9-11","ref":"408.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"lasonis autem expeditionem: lasonia testantur: quae à principibus sunt structa: quemad modum a parmenione iasonis templum: apud abdera. Araxem ex penei similitudine: & eodem nomine ab armenio uocatum putant. Nam & ille araxes uocatus est: eo quod ossam abrumpit ab olympo: ac etiam tempe Hunc uero in armenia e montibus delapsum: & subiecta planicie olim diluta cum exitum non habe ret dilatatum prodidere. lasonem uero Tempe imitatum: uiam fecisse: per quem nunc aqua in mare caspium decurrit. Vnde araxinus campus nudatus est: per quem annis defertur in cataractem. Haec quae de araxe dicuntur rationem aliquam habent. At quae Herodotus dicit: non ualde sunt uerisimilia. Dicit. meum ex matiana profluentem: in quadraginta amnes scindi: & Scythas bactianosque diuidere. Hunc secutus est calisthenes. Ex aenianis alios uicina dicunt habitasse: alios ultra armenios: supra abum & Imbarum qui tau ri partes sunt. Abus prope uiam est quae Ecbatana fert iuxta baridis templum. Dicuntur etiam thraces qui dam Saraparae appellati: idest decapitatores: ultra Armeniam habitasse: prope Guranios at medos: homines profecto immanes: indociles & montani: bracati: ac decapitatores. Sic enim Saraparae significant, De media autem dictum est in rebus medicis. Quare ex his omnibus colligi potest: medos Armeniosque e Thessalis esse: ab lasone in medea ortos. Ac de antiquis quidem haec. Recentiora uero a Persis ad no stra usque in tempora in summam sic dicuntur: quod Persae Armeniam tenuerunt. Postea macedones: qui Sy riam mediamque habuere, Postremus Orontes ex Indarni genere: unius ex septem Persis: postea ab Im ioo paratoribus magni Antiochi: cum Romanis bellum gessit Artaxia scilicet: ac zadriada in partes duas diuisa est. limpermittente rege imperauerunt: quo superato Romanos adorti: ac reges nuncupati: per sese fuerunt. E genere Artaxiae fuit Tygranes is: qui eam habuit quae proprie Harmenia est appellata.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 408.5-8","label":"408.5 to 408.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 409","label":"409","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/409"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}