{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 413.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 413.1-4","ref":"413.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"DVODECIMVS circunstantia omnino sunt sterilia & inculta: quanquam campestria sint. Arenosa.n.sunt petrosa: paululum uero pro gredienti campi sunt igne exusti: & solunm incensum per multa stad: quam propter necessaria e longinquo af teruntur: & quod etiam abunde periculosum uideatur: non longe abest periculi materia. Nam cum tota fere Cappado cia lignis careat: Argeus tamen circumcirca siluam habet: unde de proximo lignari adest. Sed loca siluae subiecta ignes habet. Sunt etiam gelidis aquis plena: quanquam nec ignis nec aquae in summum extant: quapper mi xima ex parte herbida sunt. Quibusdam in locis solum palustre est: & per noctem ex eo flamme consurgunt: re itaque gnari caute lignantur: sed multis periculum est: praesertim pecori: in obscuras ignis fossas incidenti. Est flumen in planicie ante urbem nomine melas distans ab ea stadia.xl.Is fontes habent in loco urbis humillimo sed hac in parte inutilis est: cum hon aptum exitum habeat. In lacus ac paludes diffusus: urbis aerem aestate cor rumpit: & lapidicinas cum utilissimae sint efficit inutiles. Mazatim.n.lapidum copiam pro aedificiis ex ripis habent: nam lapidum crustae aquis tectae resistunt. Atque paludes hae ubique ardent. Ariarathes rex angustiis qu busdam obstructis: ad quas Melas exitum in Euprate habet: proxima planiciem totam lacu diluit atque insulas quasdam: tanquam Cycladas comprehendens: pueriliter ibi immorabatur. Clausura uero ad unum rupta aquam soluta est. Intumefactusque Euphrates: magnam Cappadociae partem traxit: & multas habitationes & consita deleuit. Agrum quoque galatarum: qui phrygiam habitant: non paruo affecit detrimento. Qua ex re. xxx. talentorum damno mulctatus: eius rei iudicio Romanis commisso. Idem circa Herpam contigit. nam & ibi Carmale exitu obstructo: ore deinde rupto: cum aqua quaedam Cilicum loca deuastasset: poenas dedit iis: quia iniu ria affecti fuerunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 412.9-12","label":"412.9 to 412.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/412.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/412.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 413.5-8","label":"413.5 to 413.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}