{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 413.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 413.5-8","ref":"413.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Mazacinorum itaque loca quanquam plurimis rebus incommoda sint: ea tamen reges ad habitar dum praecipue uidentur elegisse: quia locus totius regionis medius erat: & lignis & lapidibus abundabat: & herba: quae plurimum ad alenda pecora indigebant. Na eas urbs quodammodo illis castra erat. Caeterum uero tu telam: ex munitionibus & castellis habebant: quae ibi plurima sunt: alia regis: alia amicorum. Distant Ma zaca a ponto ad stadia octingenta austrum uersus: ab Euphrate paulo mius quam duplum. A ciliciis portis vi. dierum itinere, & a Cyrinis castris per urbem Tyana: quae circa medium fere iter iacet a Cybistris ad stadia accc. Mazacini Charondae legibus utuntur. eligentes aliquem legisperitum: qui sit eis legum interpres: quemad modum apud Romanos sunt lurisconsulti. Hos Tygranes Harmenius male affecit: cum Cappadociam excurreret, Omnes .n. transtulit in Mesopotamiam, & Tigranocerta magna ex parte ex his coluit: postecaptis Tigranocertis: potentiores reuersi sunt. Regionis latitudo est a ponto taurum uersus: mille fere & octingentorum stadiorum. Longitudo uero a Lycaonia atque phrygia usque ad Euphratem: ad auroram & harmeniam ad tria milia stadiorum. Ea frugibus abundat praesertim frumento: & pecore omnis generis: & cum ponto australior sit: frigidior tamen est. Gabadania campestris est: & caeteris australior: nam taurum subit: & uix ullam fructiferarum arborum producit. Ipsa & magna reliquae religionis pars: pascua optima habet praesertim quae circa Garsauram est & Lycaoniam: & Morimenam. In Cappadocia nascitur ea: quae Sinopica rubrica dicitur: omnium optima: quae cum Iberica decertat. idcirco Sinopica appellatur: quod eam mer catores eo deferebant: prius quam Ephesiorum emporium tam celebre esset. Dicunt etiam Crystalli: & Onychi ti lapidis crustas, prope Galatas ab Achelai perquisitoribus inuentas. Eratque locus quidam candidi lapidis: colore ebori persimilis: qui tanquam cotes quasdam non magnas producebat: e quibuns cultorum capuli fiebant. Alius uero ad specularia facienda glebas magnas ferebat: ut etiam extra exportaretur. Ponti atque Cappadociae confinium est regio quaedam montana: cum tauro pariter progrediens: quae ab occidentalibus commagene extremis initium sumit. In ea castellum quoddam praeruptum conditum est nomine Damesda: usque ad Lau ansine orientalia. Cappadociae preturae cedunt Chammaneam & Lauiansina.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 413.1-4","label":"413.1 to 413.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 413.9-12","label":"413.9 to 413.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}