{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 416-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 416-2","ref":"416-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/416-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/416-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/416-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"tionem quandam Cappadocibus finitimam prodiderunt cum Cimmeriis militasse: postea adriam peruenisse. sed quod maxime inter omnes constat: est quod Eneti clarissima paphlagonum natio erant ex qua pylemodo fuint: cum quo plurimi ex illis militarunt. Amisso autem duce post captam troiam: in Thraciam traiecerunt. Errantes uero in eam regionem deuenere: quae nunc enetia appellatur. Quidam Antemorem dicunt: & eius filios: classis huius participes in interio re Adriae recessu constitisse. Vt in rebus intalicis a nobis dictum est. atque idcirco uerisimile est enetos defecisse: & nusquam in tota paphlagonia apparere, paphlagonis ad orientem halys flumen terminat: a meridie fluens inter syros atque paphlagonas: exitque (ut Herodotus ait) in eum qui euximus pontus appellatur: syros Cappadocas di cens: qui nunc et leucolyri appellatur, cum qui extra taurum sunt: etiam syri nominentur: & cum illi in compatione ad eos: qui intra taurum sunt: colore sint adusto: non eandem appellationem habuere. Pidarus dicit Amazonas syrium: hastatumque exercitum ducere, significans Themystirae habitatores. Themistyra.n. amisinorum est ea antem Leu cosirorum qui post halym sunt. Halys itaque orientem uersus paphlagonum confinium. Austrue uersus phryges & Galathae qui ibi habitarunt: occidentem uersus Bithyni & Mariandyni. Cauconum uero genus omnino interiit. Septentrionem uersus est Euxinus. Hac regione in mediterrameam diuisa: & maritimam oram: quae ab halyusque in Bithyniam pertendit. Oram habuit Eupator Heracleam usque ex mediterranea uero partem propiquiore, Cuius partes quaedam trans halym tendebant, & hucusque pontica prouintia Romanis terminatur ioz Reliqua potentibus parebant, etiam Post Mithridatis euersionem.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 416","label":"DVODECIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/416"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 417","label":"DVODECIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/417"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}