{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 423.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 423.1-4","ref":"423.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/423.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/423.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/423.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Praeterea claros equi mulgos. de Scythis uero id non dixit: uel sauromathis: uel sarmatis siquidem a graecis ita dicebantur. nec etiam cum de Tracibus ac Mysis: qui apud histrum sunt mentionem facit: eum silentio praeterit: cum maximus sit fluuiorum & cum alioquin commode loca fluminibus disterminentur nec cum de Cimeriis dicere: Bosphorum aut meotim omisit, in iis uero quae non ualde sunt insignia: aut non tunc: aut non ad propositum: quare quisquam accusetur? ut Tanaim ipsum ob nullam rem aliam cognoscimus: quam quia asiae atque Europe confinium est. sed eius temporis homines nondum asiam: nec Europam nominabant, nec dum terra rum orbis diuisus erat in tris continentes. Eas.n.nonnunquam perper maximam claritatem nominasset: quemadmodum Libyam ac Liben: d ab occidentalibus Libyae partibus flat, sed nec Tanaim cum nondum continentes essent separatae. oportuisset.n.mentionem de eo fieri. Sed multa sunt memoratu digna: quae non praeteriit. Multiplex profecto est ea ratio: quae & ad agendum: & dicendum hoc potius: quam illud homines inclinat. Quibus ex rebus certum est quod coniectura non bona utuntur, qui poetae ignorantiam ex eo argui putant: quod aliquod ab eo reticeatur, malum certe multis redargui argumentis debet. nam multi eo plurimo utuntur. Refellendi itaque sunt talia dicunt: quamquam saepius eadem repetamus: ut si quis dicat ideo flumina ignorari: quia non nominentur: stulte dictum dicemus: quando nec Homerus Meletem amnem prope Smyrnam fluentem nominauit. quae a pluri mis pria eius dicta est: & cum Hermum flumine & Hyalum nominet: pactolum usque nominat: qui in idem fluen tum immittit: in quod illi: & initium a Tmolo habet, nec Smyrnam: nec alias lonum ciuitates nominat: cum ex Aeolicis plaerasque commemoret: ut Miletum. Samum Lesbum. Tenedum, nec Laetheum fluentem iuxta Magnesiam: nec Marsyam qui in Meandrum emittit cum illum nominet, ad haec etiam. Et septem Rhesi uada: tum Rhodium: atque Caresum. Quorum plaeraque non sunt aquaeductibus maiora: & cum multas urbes ac regiones nominet. interdum flumina & montes adnumerat interdum minime. Aetolica,n.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 421","label":"DVODECIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/421"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 423.5-8","label":"423.5 to 423.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/423.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/423.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}