{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 424.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 424.9-12","ref":"424.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Conueni unt eo ad deae festa: quae exituns appellantur: undique ex ciuitatibus uiri simul ac mulieres. Multi huc ex uo to uenientes deae sacra perficiunt. incolae molles sunt: ac delicati: omnia uitibus consita mulierum multitudo maxima: & opatrix: quae magna ex parte sacrae sunt. Haecnciuitas quasi quaedam perua Corinthus est. Nam & Corinthum perper maximam maretricum multitudinem: quae ueneri erat consecratae: multi proficiscebantur. atque ibi festa celebrambant mercatores uero ac milites consumebantur. Vnde huiusmodi de eis prouerbium effer tur: non omnis hominis est corinthum nauigare: ac Comana quidem sunt huiusmodi: circunstante uero regionem totam Pythodoris tenet, eius est etiam Phanarea & zeleticus & Megalopolitanus ager de Phanarea dictum est Zeletica regio zela urbem: super aggere Semiradimis conditam habent in ea templum est Anaitidis quam ab Harme niis colitur. Hoc in loco sacra: cum sanctimonia maxima celebrantur: & iusiurandum de rebus maximis hit sit. Sacrorum seruorum multitudo: & honores Sacerdotum ab regibus scim: eundem ritum habebant: quem su pra memorauius. Nunc omnia Pytodoris. tenet. Sacrorum autm seruorum multitudo: ac caetera copia: a multis labefactata & imminuta est imminuta est etiam adiacens Zeletica regio: in complures principatus distributa, quam super aggere (ut dixius) zela ciuitatem habet, nam reges olim zela non ut ciuitatem sed ut Periscorum duorum templum colebant: & sacerdos rerum omnium potestatem habebat. habitabatur a multitudine sacrorum seruorum & sa cerdote potestatem maxima habente. Non. n.pauca haec urbs possidebat. Pompeius multas ei, prouintias adiece rat: & tum eam: tum megalopolim urbes nominarat. hac & Damisena: quae minori Harmeniae & Lauiansenae finitimae sunt in unum compositis. Hae sales fossiles habent & Camisa peruetustum castellum: quod nunc dirutum est: Posteriores Ronanorum duces ex comanis in partes duas diuisis alia sacerdotibus Comanorum dederunt: alia sacerdoti zelorum: alia Teporigi cuidam homini praepotenti: & e tetrachita stirpe","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 424.5-8","label":"424.5 to 424.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/424.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 425","label":"425","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/425"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}