{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 427.6-9","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 427.6-9","ref":"427.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.6.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"alter ad iugum: flumen pontibus iungitur: altero ab urbe in suburbanum: altero a suburbano in exteriorem regionem: ad hunc pontem mons desinit qui saxo imminet. Conuallis a flumine progreditur non admodum lata: in initio postea dilatatur: & pla niciem efficit: quae Chilicomium appellatur. deinde e Diacopena, & Pimolisena regio: tota felix: usque ad Halym atque septentrionales Amasiensium partes. hae sunt quingentorum fere stadiorum longitudine de inceps reliqua sequitur: multo ac longior usque: in Babanomum: ac Ximinam quae etiam ad Halym usque descendit. Longitudo quidem haec est. Latitudo uero a septentrione austruem uersus in Zeliticam & Cappadociam maioram usque ad Tro ginos. in Ximina sunt sales fossiles a quibus Halym flumen dici putant: in nostro agro multa region deserta est: & multa castella diruta: perper Mithridaticum bellum: is arboribus plenus: & pascendis equis: ac caetero pecori idoneus: & totus habitabilis est. Amasia prius fuit regibus data: nunc prouincia eum. reliquam pars ad pon ticam prouinciam partinet trans halym: circa Ogasim: Sinopensi agro contigua. Olgasis monos est altissimus: &aditu diff cilimus: in quo plurima paphlagonum templa sunt circonstat Blaena & Domanetica regio satis ferax: per quam annias flumen illabitur. Hoc in loco Mithridates Eupator: Nicomedis bithyni copias fundi tus deleuit. haud quidem praesens: sed per impatores. unde ille cum paucis domum fugiens seruatus, & inde in ita liam nauigauit. Hic uero secretus: impetu facto. Bithyniam coepit. Asia usque in Cariam ac Lyciam occupata atque hic urbs pompeiopolis constructa est: in hac urbe est Sandaracurgium: non multum distans a pimolisis: quod castellum regium est: nunc antem dirutum a quo regio ex utraque flumminis parte Piolitica appellantur. Sandaratur gium mons est concauus perper metallorum effosionem, hunc opatores maximis cuniculis lubeunt. Solebant olim publice opari: & fossoribus utebantur seruis: ex aliquo maleficio redemptis: nam praeter opandi laborem: qui maximus est. dicunt aerem ex metallis loetiferum esse atque itolerabilem: perper odoris grauitatem e glebis prodeuntem unde corpora cito ibi mori, saepe metallorum effossionem deficere: perper oprariorum incomonditatem, qui cum plu res sint quam, c.continue & morbis & labe absumuntur: atque haec de ponto dicta sint. post pompeopolim est reliquae paphlagoniae mediterranea: usque in Bithyniam euntibus occidentem uersus huic quae perua quidem est: paulo ante aetatem nostram multi impabantur: nunc stirpe regia extincta. Ro.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 427.1-5","label":"427.1 to 427.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 427.10-12","label":"427.10 to 427.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/427.10"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}