{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 428.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 428.5-8","ref":"428.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"hae gen tes omnes thratie putande sunt: quia ulteriorem regionem ii colunt, & non facile altera ab altera immulatur: uerum quantum nos coniectura asseque possumus: inter Bithyniam & Esapi hostium: Mysia poni potest quae ma ri contigua est: & usque ad totum pene olympum progreditur circuncirca in mediterranea est Epictetus qua nusquam mari contigua: usque ad Ascanii lacus: & regionis orientalis partes euadit: nam eodem nomine & lacus & regio appellabantur. atque alia Phrygica erat. alia Mysiaca: sed Phrygiaca troianis remotior: nam & illud poetae dictum sic accipendum est: cum: ait. Phorcys & Ascanius Phrygias duxere cateruas. Longe ex Ascania Phrygiaca scilicet: quod alia Ascania uicinior sit: quae mysiaca est: iuxta eam: quae nunc Nicea appellatur cuius poeta memenit: cum dicit: Mysorumque duees bellatum cominus armis palmys & Ascanius nec non moris: Hippotione Natus ab Ascaniae campo uenere feraci. Nec mirandum est: cum quaedam Phrygum ducem Ascanium dixerit: ex Ascania profectum si dicat etiam Ascani um quaendam ductorem Mysorum ex Ascania uenientem: multa.n.flumina & lacus & loca: apud eum eodem nomine appellantur. Nam & ipse poeta Esapum misorum confinium: dicit, nam cum praeter montanam troiae regionem supra Ilium recensuit: quae sub Aenea era & quam Dardaniam nominauit: mox septentrionem uersus Lycia ponit pandaro subditam in qua zela est: dicens Quique colunt Zeliam: extreme radice sub Idae. Aphnii ab Esapo potantes flumine troes. Zeliae autem subiacet mare uersus: & supra Esapum: Adastirae campus: & Tyria & pitya: ac ea quae Cizecena re gio appellatur: priapum uersus quam mox dinumerat, deinde rursum ad orientales & ulteriores partes re uertitur. Quare ostendit se regionem usque ad Esapum septentrionalem & orientalem Trocidis terminum arbi trari: Sed post Trocidem mysia est: & olympus: achuiusmodi gentium situm antiquam memoria prodit: nunt omnia sunt immutata. Nam cum saepe alii atque alii impauerint: alia confusa sunt alia penitus euersa: Nam post captan troiam, Phryges ac mysi imperauere: deinde Lydi: post eos Aeoles & lones: deinde Persae ac macedones, po stremo Romani sub quibus iam plurimi & linguas & nomina simul amiserunt. Cum alia quaedam regionum diuisio facta sit quam iuniores plurimum curare debent.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 428.1-4","label":"428.1 to 428.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 428.9-11","label":"428.9 to 428.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/428.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}