{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 435","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 435","ref":"435","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"nam & hi du plices sunt: & si huiusmodi testimonium non est recipiendum: quia d nunc Cilices dicuntur ate res troianas fuerunt: & Telephus cum matre ex Arcadia uenisse phibetur: qua Teuthranti qui eum recipit: in coniugem data: imperium accepit: & illius putatus est. Cares quoque cum prius leleges & insulares essent: ut fertur: terrestres facti sunt: fauentibus cretensibus: qui miletum condidere. Conditorem ex mileto: quae in creta est: Sarpedonem accipientes: & Termilas in eam quae nunc Lycia dicitur: habitatum deduxerunt Hos Sarpedon Minois Rhadamanti frater colonos ex creta duxit: ac Termilas nominauit cum prius Minye uocarentur (ut He rodotus refert) ac prius etiam Solymi: postea Lycon pandionis filius: eosdem a se Lycios appellauit: quae profecto ratio Lycios ad Solymos eosdem esse ostendit: quanquam poeta eos seperat, nam de Bellerophonte e Ly cia profecto dicitur. Hic Solymis iterum praestantibus intulit armaPysandrum etiam eius filium (ut ille inquit) pugnantem est cum Solymis Mauros interemit. Sarpedonem quoque ingenam esse dicit: sed uictori in commune praemium propositum esse terrae uirtutem opulentiamque quae ego dico: ex multis confirmatur. etiam post res troianas: unde & Amazones eos inuadere ausae sunt: aduersum quas Prianus & Bellerophontes duxisse exercitum dicuntur: & multae ciuitates ab illis cognominate sunt in Iliensi campo cumulus quidam est, Hunc homines proprio Batiaeam nomine dicunt Ast immortales uolucris monumenta Myrinae. Quam tradunt unam fuisse ex Amazonibus: coniecturam ex adiectiuo capientes. Equi n.perper celeritatem uo","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 434","label":"434","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/434"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 435.1-4","label":"435.1 to 435.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}