{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 435.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 435.1-4","ref":"435.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"lucres dicuntur: unde & illam ab equorum celeritate uolucrem dictam: & Myrina ciuitas ex ea nominata est: uicinae quoque insule haec eadem ob terrae fertilitatem: passae sunt: e quibus est & Rhodus: & eos quae ante conditam troiam a graecis habitabantur, cuius rei Homerus manifestum exhibet testimonium, post troiam uero grae corum colonniae & Treres & Cimerii & Lydi: deinde persae ac Macedones postremo Galatae: omnia excursionibus parturbarunt atque cumfuderunt, & nonsolum perper mutationes res ipse incertae sunt: sed etiam perper dissi dentes ictiptorum opiniones: qui eisdem de rebus non eadem tradiderunt: nam troas Phrygas uocant: sicut tragici Lycios uero Caras: eodem modo alios. Sed troes adeo ex paruis aucti sunt utreges regum essent: & poetae & eius expositoribus occasionem praebuerunt, quam oporteat troiam appellari. Nam omnes troianorum socios in communi troas uocat: quemadmodu aduersarios danaos & achiuos: sed nequaquam per louem Paphlagonia Troiam dicemus: nec Cariam nec Lyciam ei finitimam: ut cum ita dicit. Clamore ingenti troes: sonituque fremebant. At danai tacito spirabant cordem furorem. Saepe etiam aliter atque aliter dicit: quae cum ita sint: necesse est ut singula pro uiribus transigamus: quae ue ro nos fugiunt ex antiqua historia: ea omittenda existimamus. Non min iis est Geographiae opus quae nunc sunt: ea dicere debenus: Duo itaque montes propontidi imminent olympus mysius & Ida: olympo Bi thynica subiacent. Inter Idam atque mare troia iacet monti contigua: de hac & de iis quae austrum uersus: ei monti contigua sunt: postmodum dicenus, Nunc de olympinis dicendum est: ac de consequentibus usque ad tau rum quae cum locis: a nobis ante peragratis eque progrediuntur: olympus in circuitu non habitatur in aliis siluas ingentes habet, & loca optimen septa: quae latrones alere possint: in haec loca saepe Tyranni conueniunt. ubi diutius perdurant: quemadmodum aetate nostra Cleon: latronum principes, qui cum esset e uicogordo quem postea augens urbem fecit: & Iuliopolim appellauit: ab initio uero praedonum receptaculo utebatur loco ualidissimo nomine Callydio:is Antonio ualde utilis fuit, nam profectus ad eos: qui pro Labieno tributa colligebant: omnia impediuit: quo tempore ille Asiam obtinebat. In bello autem actiaco cum ab antonio desciuisset: caesaris ducibus adhaesit, ac supra quam eius meritum pateretur: in honore habitus est.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 435","label":"435","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 435.5-8","label":"435.5 to 435.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/435.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}