{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 436.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 436.5-8","ref":"436.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Item ultra has peltae Tabeae Eucarpia Lysias: praetermontana regiu iugum quodam habea in monte: quod ab ortu occasum uersus extenditur. Huic utrinque planicies magna subiatet: in quam urbes sunt a septentrionem philomelium: ex altera parte Anthiochia: iuxta pisidiam: quae part in campo iacetur: partim colle quodam Romanorum coloniam habet: hac magnetes habitarunt: qui iuxta Meandrum sunt Romani eam liberauere, a regibus occupatam: & Asiam quae eis taurum est: Eumeni dederunt: hic sacer dotium quoddam erat mensis arcei quidem maximam sacrorum seruorum & sacrorum locorum multitudine habe bat: sed post Amyntae obitum euersum est ab iis: quai in eius haereditatem missi fuerant. , Sinnada urbs est non magna ante quam planicies iacet oleis consita. Ix. fere stadiorum: ulterius est docima uicus: & sinnadici la pidis: lapidic fondina: sicneum Ronani appellant: indigene uero docimitem & docimeam, uena in initio paruas glebas emittebat: nunc perper maximos Romanorum sumptus columnae integrae: & ingentes extrahumtur. & uarietate alabastritae sapidi proxime: quaere multa huiusmodi onera ad mare deuehuntur: & colum nae & lapidideae tabulae magnitudine ac pulchritudie admirabiles. Romam deferuntur. Apamia insigne emporium est eiusque proprie Asia nominatur. secundus post ephesum ferens: ea commune italicorum & graecorum hospitium est: in Masye hostiis sita: qui annis urbem mediam plabitur: ab ipsa ortum habens: sed uehementi ac pro no flumine in suburbanum delatus: immittit in meandrum qui iam orgam annem accepit: per planiciem aequalem leniter ac placide delapsum. Hinc iam auctus meander per phrygiam currit postea Cariam Lydiamque disterminat: ac campos qui meandri dicuntur. ualde quidem flexuosus: unde obliquitates omnes ab illo Meandri appellantur, finies uero apud Cariam regionem secat: quam nunc lones tenent: & inter miletum prienemque egreditur. Incipit uero: Celenis: qui collis quidam est in quo urbs fuit eiusdem nominis. Hinc antoichus socer homines transtulit in eam: quae nunc Apamia dicitur: & urbem appellauit de nomine matris apamae: Artabazi filiae, quae seleu co nicatori nupta fuit: hoc in loco de olympo mayasque conficta est fabula: & de contentione quam Mar syas Cum Apolline habuit: imminet lacus quidam qui calamum gignit: ad tibiarum linguas idoneum ab eo dicunt Marsyae ac meandri fontes emanare: Laodicea cum prius perua esset: aetate nostra & patrum nostrorum maximum coepit augmentum: quanquam ab obsidione Mithridatis eupatoris ad modum labefacta: nam loci uirtus: & ciues quidam fortunati ualde eam magnificarunt, primum Hiero qui haerediatem populo dimisit: supra duo milia talentorm: & multis donis ciuitatem exornauit: postea Zeno orator: & polemo eius filius qui ob probitatem regnum meruit: prius Antonio: postea Augusto caesare concedente loca laodicae proxima: oues optimas ferunt: non modo in mollicie lanae: qua millesias praestant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 436.1-4","label":"436.1 to 436.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 436.9-10","label":"436.9 to 436.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/436.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}