{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 440-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 440-2","ref":"440-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/440-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/440-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/440-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Recte & fontibus plenam dixit, nam hac in parte mons aquis abundat: quod fluminum multitudo declarat: a montibus idaeis in mare profluentium: ut septem Rhesi uada & reliqua quae & ille commemorat: & a nobis sunt inspicienda. Extremos autem montis penes utrinque lectum spectat: atque etiam zeliam, montana horum cacumina sumus Gargarus disterminat. nam Gargarus in luperioribus nunc idae partibus osten Gargarus ditur, locus a quo gargara dicuntur aeolica ciuitas, Quare ea inter zeliam lectumque prima sunt a proponti Gargara de incipientibus: quae usque ad Abydi angustias tendunt. deinde exea quae a pontide lectum usque. Sed lectum deflectenti ingens linus diffunditur quem & ida efficit a lecto continentem uersus secedens: & cane quod promontorium ex altera parte lecto opponitur. Hunc alii idaeum sinum: alii Adramytinum uocant: in eo sunt Aeolicae urbes (ut diximus) usque ad hermi hostia. in superioribus enim dictum est: quod e By zantio septentrionem uersus nauigantibus: recta nauigatio primo est Sestum & Abydum per mediam propontidem Sestos postea est Asiae ora usque in cariam. Hac itaque seruata opus est: ut consequentium argumentum audiamus Abydus & si quos sinus in ora dicemus: necesse est etiam. ut sciamus promontoria: quae ipsos efficiunt in eadem li nea sita esse: tanquam in aliquo meridiano, quare qui harum rerum curam habent ex iis quae a poeta dicuntur aliquod plus coniectant. totam scilicet hanc horam sub troianis fuisse in nouem principatus diuisam & sub priamo in Priamus bello troiano constitutam & troiam appellatam: quod ex singulis notum est, nam achillis socii urbium de Troiam quae bellatores cum uiderint initio Ilienses exterius bellum gerere circumuicina sunt agressi, Bissenas curuis euerti nauibus urbes. Per troiam undenas terraestri marte subegi","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 440","label":"440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/440"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 440-3","label":"440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/440-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/440-3"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}