{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 443","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 443","ref":"443","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Hanc alii conditam uolunt a mylesiis: qui & Abydum & proco nesum eodem tempore incoluerunt alii a cyzicenis & nomen habet a priapo: qui apud eos colitur: siue ex horneis quae apud Corinthum sunt ad acceperit: siue liberi patris ac Nymphae filius dicat ut: homi nes profecto ad eum colendum moti sunt: nam haec regio & finitima pariana & lampsacena uineis abundat. unde Xarxes lampsacum Themistodi in uinu dedit. hic a iunioribus in deum habitus est. Nam Hesiodus priapum non nouit, & Orthane & Conisalo & Thycon: & eiusmodi atheniensium diis persimilis est. Regio haec consuetudine quadam Adrastia uocabatur: & adrastiae campus: duo bus enim modis dicitur sicut Thebas & thebae campus & Mygdonie & mygdonie campus: Callisthi nes dicit ab adrasto rege qui primus nemesis templum aedificauit Adrastiam uocitatam. Haec ciuitas inter priapum est: atque parium & subiectum campum eodem nomine habet in quo Apollinis Actei & Dianae oraculum fuit iuxta pycatam delubro diruto: omnis ea structura & lapide parium sunt traslati: ubi ara aedificata est Hermocreontis opus: & magnitudine & pulchritudine memorabile: oraculum omnino deletum est quem admodum & zeliense: quare hoc in loco nullum nec Adrastiae nec Nemesis templum extat, circa","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 442-3","label":"442","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/442-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/442-3"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 443-2","label":"443","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443-2"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}