{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 443.5-6","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 443.5-6","ref":"443.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"Anaxi menes tradit in erithrea & in phocide & in thessalia colonas dici: in pariano etiam agro est idiocolona in lampsaceno locus est, uineis consitus qui gergithium appellatur. Fuit etiam ciuitas gergitha a gergithis dicta: quae in cumano agro erat. ibi. naciuitas fuit pluraliter & foemine dicta gergithes unde fuit cephalo gergithius, adhuc locus in cumano ostenditur gergithium apud larissam. Ex pario fuit Nepto lemus cognomento Glossographus uir memoratu dignus. Elampsaco fuit Charon rerum conscriptor & adimantus & Anaximenes orator & Metrodorus Epicura sodalis. Atqui Epicurus ipse quodammodo lampsacenus fuit: diu lampsaci uersatus. atque leontei & idomenei amicicia usus: qui primi erant in ea ciuitate. Ex hoc loco Agrippa leonem qui corruerat transtulit: Lysippi opus eumque collocauit in luco qui inter lacum est & Euripum. post lampsacum est abydus, & inter media loca scilicet lampsacenus ager & pariani pars: quae poeta sic compraehendit. Nam hae urbes troianis temporibus nondum erant:","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 443.1-4","label":"443.1 to 443.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 443-3","label":"443","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/443-3"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}