{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 454.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 454.5-8","ref":"454.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Est at Pale scepsis ultra cebrenem: ad excelsiorem idae partem prope polichnam. Ea olim scepsis uocabatur: postea alit postea ex eo dicta est quod locus esset circumspectus: si antiqua barbarorum nomina: graecis uocabulis in terpretanda sunt: postea. Ix. stadiis inferius in eam migrauere: quae nunc scepsis dicitur auctore Scama drio Hectoris filio: & Ascanio Aeneae: atque haec duo genera multo ipere dicuntur scepsi imprasse: postea in paucorum principatum conuersa sunt, postea cum milesiis populari statu habitauere, nihilominus c ex eo genere erant reges dicebantur: & honores quosdam habebant, postea Antigonus scepsios alexa driam deduxit: qui deinde Lysimacho permittente: domum rediere. Scepsius scepsim putat Aeneae regiam fuisse quae media erat inter regionem illi subditam: & lyrnessum: in quam ab achille agitatus fuisse dicitur. Dicit.n. Achilles Nonne memor: quum te sequerer: montana per Idae? Tu fugere: cursuque celer lyrnesson adires? Que uero de Aenea memorantur non concordant cum iis: quae nunc de auctori bus scepsiis dicta sunt dicunt enim eum in bello superfuisse: propterea: quod Priamo infensus esset: ut Hic odio priamum regem indignatus habebat. Quod sibi promeritos non impatiret? honores. Alios etiam principes ut Antenoridas: & ipsum antenorem euasisse existimant: perper hospitalitatem quam cum Mene lao habebant. unde Sophocles in captiuitate Ilii dicit perdalin ante antenoris ianuam positam fuisse: signum ut eius domus intacta relinqueretur unde Antenorem ac filios eius: cum enetis in thraciam seruatos tradunt. inde circa adriam in eam partem uenisse: quae nunc enetia nominatur. Aeneam cum patre anchise & ascanio filio multis comitantibus enauigasse alii eum dicunt circa macedoniam Oympum habitasse alii circa mantiniam in Artadia capuas condidisse: & a Capi quodam urbi nomen imposuisse. alii in Siciliam egestam profectum cum Elymno & tro iamo erycem & lilybeum occupasse: & fluuios circa egestam appellasse scamandrum & simoetem, ide in latium profectum ibi permansisse responso quodam iubente in eo loco sibi permanendum esse ubi mensas ederet quod in latio prope lauinium accidit. Ibi. mingens panis promensa per imprudentiam appositus cum carinibus quam super eo erant asumptus est. Honerus nec cum iis consentire uidetur: nec cum aliis quae de auctoribus scepsios menorantur. Significat.n.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 454.1-4","label":"454.1 to 454.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 454.9","label":"454.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/454.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}