{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 462.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 462.1-5","ref":"462.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/462.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/462.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/462.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Per haec tempora ciuitas a compluuiribus tyrannis oppressa fuit intestinas seditiones: unde Alcaei poemata quae stasiotica uocantur de rebus iis: partractant, inter tyrannos etiam pittacus fuit: unde Alcaeus tam ei quam aliis conuitiatur: ut Myrsilio & Megalagyro & cleantidi & aliis quibusdam. Sed nec ipse harum nominatum non particeps fuit, Pittacus .n.ad dominatus eruendos principatu usus est: quibus sublatis ciunes in pristinam libertatem restituit. Diopha nes orator multo tempore posterior fuit: aetate ant nostra potamon & Lesbocles & crinagoras & theophanes rerum scriptor: Hic ciuilis uir fuit & Pompeio magno admodum familiari: precipue perper eam facul tatem & omnia gesta ea perfecit: quibus patriam partim per ilium: partim per sese ornauit: seque graecorum omnium clari simum exhibuit filiu reliquit. M. Pompeum, quem Caesar Augustus Asiae curatorem constituit: & nunc inter primos Tiberii familiares numeratur. Athenienses periclitati sunt in maximum dedecus incidere: quum „ C. decreuisset omnem Mityleneorum pubem ad unum iugulari: poenituit tamen eos: ac decretum una die an te allatum est ad imperatores: quam mandata essent pacturi. Pyrra euersa est: suburbanum adhuc habitatur & portum habet a quo mithylenem uscu traiectus est: stadiorum. lxxxi post Pyrram est Eressus in colle sita sed ad mare descendit. Ab ea Sigrium abest ad stadia. x. & viii. Exeresso fuere Theophrastus & phanias philosophi pipathetici: & aristoteli familiares. Theophrastus prius dictus est Tyrtanus, nam Aristoteles mutato nomine eum Theophrastum uocauit simul prioris nominis absurditatem euitans: simul etiam studii fa cundiam eius significans. Nam Aristoteles discipulos suos omnes eloquentes fecit: Theophrastum uero eloquen tissimum post Sigrium Antissa ciuitas est quae portum habet: postea methymna unde Arion fuit is quem Herodotus in tenarum seruatum fabulatur: quum a praedonibus in mari obrutus fuisset: hic quidem Cithare dus fuit. Dicunt Terpandrum eiusdem mulicae artificem ex eadem insula fuisse: qui primus pro Tetrachordo lyra Heptachordo usus est: ut hi uersus declarant: qui ad eum referuntur, Non tibi mutato chordarum quattuor usu. Iam noua per septem modulamur carmina neruos. Item Hellaicus rerum conscriptor: & Callias qui alcaeum Sapphonque exposuit, in freto quod inter Asiam est ac lesbum: insulae sunt circiter uiginti: & (ut Timosthenes scribit) quadraginta: hae composito uocabu lo Hecatonensi nominantor: quemadmodum peloponnesus consuetudine quadam geminandi.n.sicut Mion nesus & proconnesus & Halonnesus. Significant aut Hecationesi quasi appollonesi Hecatos .n.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 461-4","label":"461","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/461-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/461-4"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 462.6-7","label":"462.6 to 462.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/462.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/462.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}