{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 465.10-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 465.10-12","ref":"465.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/465.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/465.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/465.10.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Nam multa olim ob tinuerunt: quae majus iudicium habuere quam nunc habentie quibus est apollodoria secta & Theodoria. Sed plurimum apollodorum extulit augusti caesaris amicicia: cuius magister fuit discipulum memo ratu dignum habuit: Dionysium ciuem suum cognomine Atticum: qui & bonus sophista fuit & historicus: & sermonum conscriptor, Progredienti a campo & ab urbe orientem uersus est urbs apollonia: in loco edito impo sita: austrum uersus est montanum iugum: quod transgressi sardis eunt a sinistris est urbs. Thyatira. ma cedonum habitatio: quam nonnulli mysorum ultimam dicunt a dextris est apollonis: quae a pergamo distat stadiis triginta totidem ab urbe sardana. Ea idem nomen habet quod apollonis cizicena. Postea sequit Hermi campus: & sardis septentrionales pergami partes magna ex parte a mylis tenentur. quae a dex tris eorum sunt: o abliti nominantur: quibus iungitur ea quae Epictetus dicitur: usque in Bithyniam: Sardis urbs magna est: posterior rebus troianis antiqua tamen: quae promontorium munitissimum hbent. Ea lydorum caput fuit: quos poeta maonas uocat: posteriores Meonas dixerunt: Hos quidem diuersos a lydidicunt: quidam eomindem sed praestat ut eosdem dicamus. Huic urbi Tmolus imminet mons felix: quae in uertice speculam habet: exedram albi lapidis: quam prsae condiderunt, ex ea circunstantes spectantur campi: praesertim Caystrianus circuncirca lydi & mysi & macedones habitant: Pactolus a Tmolo fluens: olim multa auri ramenta deferebat. Ex quo praeclaras illas Croesi & maiorum diuitias ferunt, Nunc eiusmodi strictu rae prorsus defecerunt defertur Pactolus in Hermum quem etiam Hyllus: qui nunc Phrygius appellatur","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 465.6-9","label":"465.6 to 465.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/465.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/465.6"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 466","label":"466","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/466"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}