{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 468-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 468-2","ref":"468-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":true,"words":189,"text":"Antiphus. & Mesthles genuit quos maximus olim\nAd perfusa lacu gygaeo rura pylemon:\nMaonas egerunt: Tmoli in radicibus ortos.\naddunt etiam hunc quartum uersum\nPinguis ubi vda iacet: Tmolo supposta niuali.\nCum nulla Hyda apud lydos inueniatur, quidam uolunt Tychium hinc esse: qui a poeta dicitur.\nCerdonumque optimus hyde\nAddunt etiam propterea quod locus siluosus est: & fulminibus tangitur hic arios esse: ut\ninfertur etiam.\nEx arimis: ubi stratum dicunt esse typhea.\nSiluosos per agros: hydae praepinguis ubi gens.\nQuidam hanc fabulam in cilicia fingunt: quidam pithecusis: ii praesertim qui simias dicunt arimos:\nab etrucis uocitari, nonnulli sardis Hydam uocant: nonnulli eius arcem scepsius uerisimilius eos dicere arbi tratur: qui arimos in exusta mysiae ponunt. At pindarus cum iis quae sunt in cilicia pithecusia coniungit quae sunt ante cumanum agrum: ac etiam sicula, Nam sub Etna siliciae Typhonem esse dicunt.\nQuem ciliciae celeberrimum aedidit antrum:\nNunc circunfluus maris occulit fluctus.\nEt rursum\nEius silicia lanigerum pectus premit\nIllum Etna uinculis fortissimis coartat.\nEt rursum\nImmensum pater centimanumque Typhonem\nVis deum luppiter: apud arimos excruciat\nQuidam syros pro Arimis accipiunt: quos nunc aramos uocant ac cilicas: quam apud troiam erant: in syriam","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 468","label":"468","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 468.1-4","label":"468.1 to 468.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/468.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}