{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 473.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 473.1-4","ref":"473.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/473.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/473.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/473.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Nam Vlo idem est quod ualeo ex Vla cicatrix dicitur: & illud iamque uale & Salue: Apollo enim salutifer est. & Artemis ex eo dicitur quod integros faciat. Sol quoque & luna his similes sunt ac pares, quod causa sint temperei aeris: & pestes & spontaneae mortes his applicentur, Ex Mileto fuere uiri memoratu digni. Thales unus ex septem sapi entibus: qui prius Phisiologiae ac mathematicae auctor fuit: inter Graecos & anaximander eius disci pulus & Anaximandri Anaximenes. Item Hecateus: qui historiam scripsit per nostra tempora. Aeschi nes orator: qui assumpta erga Pompeium magnum licentia misus est in exilium. Haec ciuitas aduers tate pressa est: quum Alexandrum excluderet. Nam uicapta est: quemadmodum Halicarnassus. Au etiam prius a Persis. Vnde Callisthenes dicit Phrynichium tragicum mille dragmis ab Atheniensibus mulctatum: quod actum quendam fecisset Miletum a Dario captam. Ante eam in proximo iacet La da insula, circa Trageas insulas: quae stationes piratices habent. deinceps est Lamitus sinus, in quo est ea quae Heraclia dicitur oppidulum sub latino: quod stationes habet, id prius lamius dicebatur, eo dem nomine quo & imminens mons quem Hecateus putat eum esse: qui a poeta pediculorum mons appellatur. Dicit enim ultra lamium urbem pediculorum montem esse, Quidam eum Grium dicunt quod is aeque atque Lamius progrediantur: a Milesiorum agro orientem uersus tendens: per Cariam Eu romum & Chalcetorem usque imminet autem illi in alto: non procul hinc fluuiolum quendam per transeunti: apud Lamium montem Endymionis sepulchrum positum in speluncha quadam osten dit. Deinde nauigatio ab Heraclia in oppidum Pyram centum fere stadiorum: pauloplus a Mileto Heracliam si quis se in sinum inferat, recta nauigatio ex Mileta pyrram est stadiorum. xxx. adeo longum iter habet littoris praeternauigatio. Sed opus est ut huiusmodi geographiae excursus in locis claris pau lulum immoretur a pyrra usque ad Meandri ostia quinquaginta: qui locus stagnis & paludibus plenus e Sub ministratoriis uero scaphis ad nauiganti stadia triginta est Myus: una ex duodecim loniae urbibus quae nunc propter hominum paucitatem a Milesiis habitatur. Haec Themistocli dicitur a Xerxe in opsonium data Magnesia in panem: Lampsacus in uinum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 472-2","label":"472","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/472-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/472-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 473.5-8","label":"473.5 to 473.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/473.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/473.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}