{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 476.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 476.5-8","ref":"476.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Sed quum maximam eorum partem androclus eiecisset: eam ex iis supprleuit: qui ad se circa athe neum & Hipeleum conuenerant: assumpta etiam praetermontana Corresso proxia. Ea itaque usque ad croe si tempora hoc modo fuit habitata: postea a praetermontana descendens: circa templum quod nunc est: habitauere usque ad alexandri tempora. Lysimachus condita urbae quae nunc est, cum homines non libenter inde commigrarent: uehementi hymbre obseruato subuenit fossas & canales obstruxit: un de urbs submersa est: & illi perlibenter traducti transmigrauere: Lysimathus urbem de uxoris nomine arsinone appellauit: Veruntamen antiquum nomen obtinuit. In ea: erat senatus conscriptus: cum quo etiam conueniebant ii: qui uocati dicebantur: & omnia administrabant. Dianae templum prius archiphon mire fabricatus est: postea aliud fecit majus illo. Sed quum Herostratus quidam id incendio consumpsisset: aliud praestantius construxerunt: mulierum ornamentis & multis opibus ad id collatis. refectisque prioribus columnis: quarum rerum testimonio sunt decreta tunc facta: quae artemidorus dicit Timeum tauromenitanum ignorare & inuidum esse: & calumniatorem, unde & Carptorem fuisse uocitatum: quod ex persarum depositis templi structuram finxerit. Cum nulla tunc deposita essent: & si erant cum templo combusta sunt. Nam cum post incendium tectum deletum esset: quis uoluisset in templo detecto depositum tenere? Addit etiam alexandrum & factas & futuras impensas pollicitum: dum modo ipse titulum haberet. Illos autem nolu isse multo magis noluerunt & sacrilegio & templi spoliis infames fieri, laudat praeterea Ephesium quem dam qui regi dixit: non dicere deum diis quicquam dedicare, post templi consumationem: quod dicit Chinocratis 1is opus esse: quaem Alexandriam construxit eundem pollicitum fuisse Alexander: sele montem Athon in eius formam fabricaturum: ut tandm ex guto quodam: aqua in phialam effunderetur: facturumque duas urbes: alteram ad montis dex tram: alteram ad sinistram: ut ab altera in alteram annis efflueret.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 476.1-4","label":"476.1 to 476.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/476.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 477","label":"477","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/477"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}