{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 477-3","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 477-3","ref":"477-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/477-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/477-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/477-3.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"spondisse tres. Atque iis unam foeminam: & cum mospus uera locutus esset illum praedolore mortuum. Sunt qui dicant Chalcantem suem proposuisse: illum uero caprificum ac mopsum uera dixisse. Chalcantem uero minime & prae maerore mortuum & in quodam loco Sophocles scribit cum Helena reposcitur: quod tunc Chal canti fata mortem decreuerunt: quum praestantiorem augurem offendet. Sed hic Chalcantis mortem transfert in Ciliciam. Atque haec quidem antiqua sunt. Colophonii aliquando nauales opes satis amplas habuere & equestribus tantum excelluerunt: ut ubicunque difficulter bella componi poterant: Colophonii equita tus auxilio dirimebantur. qua ex reductum est prouerbium Colophonem addit: cum summa operi ma nus imponitur. Viri ex Colophone memorabiles fuere. Minermus tibicen: & Elegiae poeta. Item Xe nophanes physicus qui poemata de Sillis fecit. Pidarus etiam dicit polymnastum quendam in musica doctum: V Nosti quicquid dixit polymnastus uir Colophonius Sunt qui Homerum hinc faciant ab Epheso Colophonem recta nauigationem: sunt stadia septuaginta in sinum se inferenti centum & uiginti: post Colophonem est Dianae Coracius mons & insu ia Dianae sacra in quam ceruas perituras tranare crediderunt. Postea est Lebedus quae centum ac ui ginti stadiis abest à Colophone. Hoc in loco artificum liberi patris conuentus est: & lonum habita tio usque in Hellespontum: in qua solemnia & certamina libero patri quotannis celebrantur. Priu autem Teo habitabant: quae consequens lonum ciuitas est. Sed orta Ephesi seditione aufugerunt, Quum uero attalus eos in Mionneso collocaret inter Teo ac Lebedum: mittuntur Teii Romam oratum ne patiantur Romani Myonnesum sibi admuniri: quare ii in Lebedum migrauere: Lebe diis per libenter eos suscipientibus propter hominum paucititatem qua detinebantur. Teos a Lebe do distat stadiis centum ac uiginti: inter eas est insula quaedam aspis nomine: nonnulli eam arconne sum uocant. Myonnesus quidem in loco excelso habitatur: qui peninsulam facit. Teos quoque in per Alexandriae architectus Trason MegalobyHeraclitus Scotinus Hermodorus Hipponax Parasius Apellus Alex. Lychnus Selinusius Gallesius mons Colophon Mopius Calchantis mors Minermus Xenophanes Polymnastus Homerus Coracius mons Lebedus Teos Mionnesus Teos Aspis Arconnesus Myonnesus Teos","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 477-2","label":"477","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/477-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/477-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 479","label":"479","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/479"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}