{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 481","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 481","ref":"481","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Perpenna morbo absumptus Crassus cum quidam eum apud Leucas adorirentur in proelio occubuit, Postea Manlius Aquilius con sul cum decem Legatis missus: prouinciam in eam gubernationis formam composuit quae adhuc perdu rat: Post Leucas in sinu est phocea, de qua tunc diximus: quum mentionem de Massilia faceremus. postea sunt lonum atque Aeolum fines de quibus ante dictum est, in mediterranea orae lonicae restat uia: quae ab Epheso usque in Meandrum & Antiochiam tendit. Haec loca & Lydis & Caribus & graecis admixta sunt. Post Ephesum prima est Magnesia Aeolica ciuitas: quae ad meandrum dicitur. Nam ei proxima est. Sed multo uinior est Laetheus: qui in meandrum influit: ortum habens a pactyo Ephesic rum monte. Est alius Laetheus apud Cortynam: alius circa Triccam apud quem natus dicitur Aescula pius. Alius etiam apud Libes Hesperios. Vrbs circa in campo iacet iuxta montem qui Thorax appella tur. in quo dicunt crucifixum fuisse Daphitam grammaticum: propterea quod reges uersibus incesseret, ut Purpurei stimuli: sex ultima diuitiarum Lysimachi: Lydos subditis: atque Phrygas. Ex quo illud tractum est Caue a Thorace. Magnetes a Delphis uidentur profecti: qui Didyma montes in Thessalia habitauerunt, de Didymis sic Hesiadus ait. Qualis in Antamyri: secundo uitibus: agro: Boebiados stagnante lacus: se lauit in unda: Quae sacrata colit praecelsaque Didyma uirgo. Hoc in loco erat Didymenem matris deum fanum: cui nonnulli Themistoclis uxorem nonnulli filiam eius","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 480.9-11","label":"480.9 to 480.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/480.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/480.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 481.1-5","label":"481.1 to 481.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}