{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 484.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 484.5-8","ref":"484.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"In mediterranea autem tauri ex trema: usque ad meandrum. Nam tauri initium montes quidam dicuntur: qui supra Chelidoneas sunt: quae insulae in Pamphiliae ac Lyciae confinio iacent. Hinc etiam iam taurus in altum consurgit: & reuera totam Lyciam montanum tauri iugum ad ulteriora & australem partem a Cibyraticis se iungit: usque ad transmarinam Rhodiorum regionem. Hoc in loco montana perpetua sunt & multo humiliora nec amplius tauri putantur nec alia citra alia ultra eo quod montium elationes ac depressiones spersae sint: & regionis latitudo longitudini coaequetur: & nihil sic in aedificii simile. Tota circunnauigatio in sinum se inferenti: est stadiorum quattuor millium & nungentorum: Circunnauigatio uero transmarinae Rhodiorum: mil le fere & quigentorum Rhodiae initium est: locus nomine Dedala: finis uero mons qui Phoenix appellatur: Atque Is etiam ad Rhodiorum attinet transmarinam: In fronte iacet Eleusa insula: a Rhodo distans stadiis, cac xx. Inter haec a Dedalis nauiganti ad occidentem in rectum orae Ciliciae & pamphytiae ac Lyciae est sinus sine portu nomine glaucus. postea Artemisium promontorium & templum postea Latonae lucus: supra quem & mare ad sexaginta stadia est ciuitas Calymna postea Caunus ciuitas & in proximo Calbis annis profun dus per quem res inuehuntur. Inter haec est pisilis urbs autem naualia habet & portum clausum, ubi ca stellum in alto imminet nomine imbrus: cum regio ualde felix sit: omnes tamen confitentur urbem & aestate & autumno grauem esse perpr:aestus ac pomorum copiam: unde huiusmodi quaedam narrantur: quod Stratonicus Citharedus uidens Caunios colore admodum uiridi: dixit hoc illud esse quod poeta inquit Tale quidem genus est hominum: quale est foliorum Quum uero illum incusarent: quod urbem ut morbidam carperet: Ego inquit eam morbidam dicere ausim ubi mortui ambulant? Caunii aliquando a Rhodiis desciuere: sed iudicantibus Romanis re cuperati sunt. Extat adhuc Molonis oratio contra Caunios dicunt eos & Cares eandem linguam habe re. uenisse autem ex creta: & propriis uti legibus. Deinceps est physcus oppidum quod portum habet & Latonae lucum: Deinde Loryma ora aspera & mons. Phoenix: omnium qui in ea regione sunt altissimus: in eius summo castellum est eisdem nominis ad quattuor stadia, in fronte est insula Eleusa: quae octo stadium fere ambitum habet.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 484.1-4","label":"484.1 to 484.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 484.9-11","label":"484.9 to 484.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}