{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 484.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 484.9-11","ref":"484.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Rhodiorum urbs super orientali promontorio sita & portibus & uiis & moenibus & caetera fabrica tantum alias excellit: ut nullam ei aequalem nedum prestantiorem proferre ualeamus. Mira est eius iusticia & diligentia cum circa reliquam Reipubsicae gubernationem: tum circa res nauales: quibus multo tpere mari dominata est & piratas sustulit: & Romanis amica fuit: & regibus Romanorum acgraecorum amicis. Nam per eos libera mansit: & multis donis fuit exornata quorum pars maxima in templo liberi patris & in gymnasio posita est pars aliis in locis Sed optima sunt: louis colossus: quem qui iambum composuit: dicit a Charete Lindio septuaginta cubitorum: factum fuisse: nunc ex terraemotu fractis genibus collapsum rhodii ex causa quadam, prhibiti non erexerunt. hoc est ex omnibus didicatis optimum & unum ex septem mira culis. Item ex prothogenis picturae ialius, siac Satyrus, iuxta columnam stans, super columnaperdixerat: ad quem ita homines habitant: cum nuper tabula esset posita: ut illum solum admirarentur. Satvrum uero cum temne rent: quanquam perfectissimum opus est. Augebant admirationem perdices mansueti: qui a nutritoribus allati & contra pictos appositi canebant ad picturam & congredi gestiebant. Protogenes, uidens rem praeter opinio nem euenisse edituos rogat: ut se aut delere permittant: quod & ita est lactum. Rhodii plebis curam habent non tamen a plebe gubernantur. sed retinere pauperum multitudinem uolunt, Plebs itaque ab eis nutritur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 484.5-8","label":"484.5 to 484.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 485","label":"485","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/485"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}