{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 488.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 488.1-4","ref":"488.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"quibus sunt Panaetii philosophi progenitores. Circa res ciuiles autem & philosophiam & artes liberales Panaetius ipse & Stratocles & andronicus pripatheticus & Leonidas & Stoicus, Ac prius etiam Praxipha nes & Hieronymus & Eudemus possidonius: quanquam Rhodi iuxit, & Sophisticam exercuit. fuit tamen apamiensis ex Syria: quemadmodum Apollonius Malacus & Molon. Nam hi alabandenses fuere: & Me neclis oratoris discipuli. Sed prius Apollonius rhodum profectus est: tandem etiam Molon: ad quem ille inquit. tandem & Molon: idest profectus es. Item pisander qui Heracliam scripsit poeta rhodius & Simias grammaticus Arostocles qui nunc est. Item Dionysius trax & Apollonius qui argonautas composuit: Ale xandrini quidem fuere: rhodi tamen uocati sunt. De rhodo satis dictum est: rursum Cariae ora quae post rhodum est: ab eleunte & Lorymis flexum quendam habet ad aquilonem deinceps recta nauigatio est usque in propontidem: quasi quandam meridianam lineam faciens quinque millium fere stadio &: Hic est reliqua Cariae pars & lones & Aeloes & troia: & quae ad Cyzicum byzantiumque pertinent. Post Lory ma est Cynozema & Syma insula: quae portus duos habet: quorum alter clausus est triremibus aptus. Item nauale nauium uiginti. In fronte est insula quae septem stadium ambitum habet, Theatralis & alta & aggeribus iuncta continenti faciens Gnidum quodammodo biurbem. Nam maxima eius pars insulam habitat: ambos portus contegentem iuxta eam est Nysirus in pelago. Viri e gnido memorabiles fuere: primum Eudoxus mathematicus platonis sodalis, postea agatharchides pipatheticus uir historicus: aetate nostra Theopompus diuo caesari familiaris: & qui apud eum maxime potest: Item Artem idorus eius filius. Hînc Ctesias fuit: qui Xerxem medicatus est: & res Syriacas & Persicas conscripsit. post Gnidum est Ceramus: & Bargasa oppida supra mare: deinde Halicarnassus principium Cariae regia: quae prius zephyra dice batur. Hoc in loco est Mausoli sepulchrum: unum ex septem spectaculis: quod illi Artemisia uxor construxit. ltem Salmacis fons: nescio quaeobrem calumniatus tanquam emolliens eos qui inde bibant. hominum enim mollicies uidetur ab aere uel ab aqua causam trahere: cum esa minime sint causa mollitiei: sed diui tiae & uictus incontinentia. Halicarnassus arcem habet: & in fronte Arconnesum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 485-3","label":"485","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/485-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/485-3"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 488.5-8","label":"488.5 to 488.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}