{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 488.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 488.9-11","ref":"488.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Ad austrum est promontorium nomine, Laceter a quo in Nisyrum sunt stadia sexaginta: iuxta laceterium locus est quidam Halisarna, ab occidente est Drecanum & uicus nomine Stomalimna. hoc distat ab urbe sta dia ducenta, Laceter uero trigintaquinque stadiorum longitudinem nauigatione comprehendit. In suburbanc est Aesculapii templum ualde insigne & multis donis opulentum in quibus est antigonus apellis. Inerat etiam uenus nuda quae nunc Diuo caesari Romae dicata est. Nam augustus eam patri posuit ut gene ris parentem. Dicunt pro ea pictura: remissam etiam Cois centum talenta ex imperato illis tributo. Dicunt etiam Hippocratem ex curis ibi dedicatis: exercuisse quae ad medici uictus rationem pertinent. Viri Coii illustres fuerunt. hic ipse de quo diximus. Item simus medicus: Philetas poeta simul ac iudicialis: aetate autem nostra Nicias qui Coorum Tyrannus fuit, & ariston pipatetici auditor & eius hae res. Hiuc fuit Teonnestus uir clarus administratione Reipublicae uitiae aemulus in ora continentis: prope Myndium agrum est astypalia pro montorium & zephyrium. Deinde Myndus quae portum habet, deinde Bargylia ciuitas: inter haec est Caryanda lacus & insula eodem nomine quam Caryandenses habitauere. Hic fuit Scylax antiquus rerum conscriptor: Prope Bargylia est Dianae Cindiadis templum quod circumplui credunt: fuit olim etiam locus quidam Cidia nominatus. Ex Bargyliis fuit uir clarus Protarchus Epicureus praeceptor Demetrii: qui Lacon appellatus est. Deinde est lassus insula: quae continenti adiacet: ea portum habet qui hinc sunt: magna ex parte uictum ex mari captant. Ea.n, regionem sterilem quidem habet ac piscosam. unde & huiusmodi quaedam de ea narrantur, quod quum Citharedus quidam artem ostentaret: audirentque eum. izi lassii omnes: quamprimum tintimnabulum increpuit uendendorum piscium signum illico omnes relicto Citharedo: ad pisces dilapsi sunt praeter unum surdastrum. Citharedus itaque propius ad illum accedens: o homo inquit gratias tibi iugentes habeo: cum propter musicae studium tum perper honorem erga me.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 488.5-8","label":"488.5 to 488.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 489.1-4","label":"489.1 to 489.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/489.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/489.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}