{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 492.5-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 492.5-7","ref":"492.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"at postea quam apud insulas habitarunt: id multum in eis eminuit. Inde in Asiam profecti: nec ibi sine graecis uiuere potuerunt. Nam lones cum eis ac Dores traiacere: ab eadem quoque causa barbarismus dictus est. eum eni in his dicere consueuimus: qui male graecissitant. non autem in iis qui Carice loquuntur. Sic etiam barbariloquos & barbari sermonis homines eos accipere debemus: qui male graeca pronunciant. Carico autem more barbarismum ad graecae orationis artem tran stulerunt: & soloecismum siueid nomen a solis ductum sit: siue alio modo. Scribit Artemidorus a Physco quae est transmarinae Rhodiorum regionis usque Langina: Ephesum euntibus esse stadia octigenta & quinquaginta: usque Trallis centum ac uiginti. Aliae Trallis sunt Meandrum transeunti: in medio fere itinere umbi sunt cariae fines: Atque a Physco in Meandrum: secundum uiam quam Ephesum fert: eueniunt omnia mille & centum & octoginta stadia. Rursum deinceps a Meandro loniae longitudo est: eandem uiam pragenti a flumine quidem usque Trallis octoginta,. Inde Magnesiam usque centum & quaedraginta: Ephesum usque centum ac uiginti Smyrnam usque tricenta & uiginti Phoceam usque: & loniae fines pauciora ducentis: quare recta loniae longitudo erit: haec uel: paulo supra octingenta. Sed quoniam communis quaedam uia trita est omnibus ex Epheso in orientem proficiscentibus. Atque hac itur Carura Cariae confinium Phrygiam uersus: per mediam Magnesiam ac Trallis & Nyssam & Antiochiam: septingentorum & quedraginta stadiorum. Dehinc Phrygia est per ipsam Laodiceam & Apamiam & Metropolim & Chelidonias: quare & Caruris usque in praetermontane ini tium est Holmos: sunt stadia circiter nungenta ac uiginti: usque in praetermontanae finem: qui est Tyrrarium Lycaoniam uersus: per ipsum Philomelium paulo plura quingentis, Postea e Lycaonia Coropassum usque: pr ipsam Laodiceam exustae octingenta & quadraginta: Ex Coropasso Lycaonie usque Garsaura oppidum Cappadociae in finibus eius situm: centum ac uiginti hinc usque Maxaca Cappadocum Metropoli: per loca Soandum & Sandacora sexcenta & octoginta.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 492.1-4","label":"492.1 to 492.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 492.8-9","label":"492.8 to 492.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.8"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}